CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chalcides seu Sardinæ.

1. Galli, qui ad mare Oceanum siti sunt, nullum piscem agnoscunt, qui Sardinæ nomine vocetur, quòd nullus apud eos piscis sit, qui Gallicè Sardina dicatur, nisi aliunde salsus adferatur. Mutant enim nomen Sardinis Galli, & Celerinos vocant. Sed nonnihil interest discriminis in magnitudine, quod quidem mox indicabimus. Celerini maris sunt Oceani alumni, Sardinæ Mediterranei. Quemadmodum autem Boops & Mena, Erithrynus & Phagrus, Sparus & Aurata, Cantarus & Melanurus, Bulbus seu Blennus & Scorpena, Flesus & Quadratulus, Barbula & Limanda, Rhombus & Fleteletus, maximam habent inter se similitudinem: sic Celerinus cum Harengo ita æquiparantur, ut nisi exactè inspiciantur, non dignosci possint. Quòd si quispiam Celerinos idem cum Sardinis esse mihi non credat, imprimis eum intelligere oportet, Celerinum tam popularem esse in Gallia piscem, quàm Sardinam in Mediterraneo mari. Celerinus siue Sardina paulò Harengo minor est, squamis intectus latiusculis, leuiter superficiei corporis uti in Mullo hærentibus, & facilè decidentibus & transparentibus. Pellis quæ subest, omni argento lucidior esse solet: Harengus verò magis compresso corpore constat. Ambo ora aperiunt grandia, Dentium rudimentis carentia, linguam habentes conspicuam. Celerinorum branchiæ variæ annulos describunt. Circinati enim sunt in circuli formam interna parte multum serrata, quibus cibos secernunt in mari, eo modo quo anates & anseres suis rostris serratis in cœno. Ex quo planè liquet, Celerinum spurcitiis maris vesci & arena, non autem piscibus vel præda. Imbecilla enim labia & maxillas nullis dentibus horrentes habet. Dum autem irritum mare est, & procellis compulsum, tunc in modum nubis per mare nunc huc, nunc illuc circumferri solent. Quam rem cùm non ignoraret Oppianus, hæc scripsit, {171}
Chalcides & Trissæ passim Abramidésque feruntur,Atque cateruatim percurrunt æquoris undas,Et curuis habitant scopulis, & littora visunt,Alternántque imas Ponti, currúntque per æquor,Hospitium mutant semper, pontóque vagantur.
2. Stomachum talibus, quibus dixi, spurcitiis semper plenum habent. Circa pylorum innumeræ sunt apophyses, ut facilè sexaginta connumeres. A pyloro reliqua intestina usque ad rectum descendunt. Hepar verò habet in duos lobos partitum, fel hepati annexum. Cùm desierint amplius videri Celerini, Harengi nobis adferuntur. De quibus tempestiuum est ut disseratur.
3. Harengi mihi de genere Chalcidum esse videntur, quos in Mediterraneo mari etiamnum capi planum faciam. Etenim Carnispriuii tempore, cùm Romæ agerem, hos in foro vulgò ferri conspicatus sum: non tamen illic Harengi nominabantur, sed Sardoni: promiscuè enim nulla habita differentiæ ratione unà cum Sardinis vendi solent, ut sic commixti, Sardoni vulgò vocentur. Sardinam vel Sardellam maris Mediterranei, eundem esse piscem quem Celerinum Oceani, nemo dubitare potest, cuius natura ea est, ut paulò magis in mari Oceano, quàm in Mediterraneo excrescat. Ne verò mihi ipsi quispiam imposuisse credat, cùm dico quotidie Romæ Harengum videri, & Celerinum eundem cum Sardina vel Sardella esse, hoc mihi adiiciendum operepretium fuit, quòd omnes diligenter obseruaui, & aristas, quas sub ventre in linea recta habent, numeraui, sed Celerino asperiorem, quàm Harengo deprehendi. Lineam itaque in his asperam transuersis aristis obfirmatam cernito, qualem Lechia & Lipparis habent, sed multò valentiorem, Harengo debiliorem, cuius latera nullis teguntur squamis. Celerinis verò contrà, asperiores sunt hamuli, qui inter duas squamas coarctantur. Harengus præterea corpore est multò Celerino siue Sardono latiore præditus, ad Liparem piscem magis accedens. Uterque {172} lineam sub ventre triginta quinque uncinulis asperulam habet. Gallia nihil isto pisce vulgarius nouit, nec commodius aliquid, quo homines sua ieiunia exaturent. Iconem Harengi adposui: nam tanta est illius cum Sardella siue Celerino affinitas, ut ex pictura vix possint discerni.
Harengus, Gallis & Anglis: Sardonus, Romanis: genus aliquod Chalcidum. {173}