Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chalcides seu Sardinæ.
1. Galli, qui ad mare Oceanum siti sunt, nullum piscem agnoscunt, qui Sardinæ nomine vocetur, quod nullus apud eos piscis sit, qui Gallice Sardina dicatur, nisi aliunde salsus adferatur. Mutant enim nomen Sardinis Galli, et Celerinos vocant. Sed nonnihil interest discriminis in magnitudine, quod quidem mox indicabimus. Celerini maris sunt Oceani alumni, Sardinæ Mediterranei. Quemadmodum autem Boops et Mena, Erithrynus et Phagrus, Sparus et Aurata, Cantarus et Melanurus, Bulbus seu Blennus et Scorpena, Flesus et Quadratulus, Barbula et Limanda, Rhombus et Fleteletus, maximam habent inter se similitudinem: sic Celerinus cum Harengo ita æquiparantur, ut nisi exacte inspiciantur, non dignosci possint. Quod si quispiam Celerinos idem cum Sardinis esse mihi non credat, imprimis eum intelligere oportet, Celerinum tam popularem esse in Gallia piscem, quam Sardinam in Mediterraneo mari. Celerinus sive Sardina paulo Harengo minor est, squamis intectus latiusculis, leviter superficiei corporis uti in Mullo hærentibus, et facile decidentibus et transparentibus. Pellis quæ subest, omni argento lucidior esse solet: Harengus vero magis compresso corpore constat. Ambo ora aperiunt grandia, Dentium rudimentis carentia, linguam habentes conspicuam. Celerinorum branchiæ variæ annulos describunt. Circinati enim sunt in circuli formam interna parte multum serrata, quibus cibos secernunt in mari, eo modo quo anates et anseres suis rostris serratis in cœno. Ex quo plane liquet, Celerinum spurcitiis maris vesci et arena, non autem piscibus vel præda. Imbecilla enim labia et maxillas nullis dentibus horrentes habet. Dum autem irritum mare est, et procellis compulsum, tunc in modum nubis per mare nunc huc, nunc illuc circumferri solent. Quam rem cum non ignoraret Oppianus, hæc scripsit, {171}
Chalcides et Trissæ passim Abramidesque feruntur,Atque cateruatim percurrunt æquoris undas,Et curuis habitant scopulis, et littora visunt,Alternantque imas Ponti, curruntque per æquor,Hospitium mutant semper, pontoque vagantur.
2. Stomachum talibus, quibus dixi, spurcitiis semper plenum habent. Circa pylorum innumeræ sunt apophyses, ut facile sexaginta connumeres. A pyloro reliqua intestina usque ad rectum descendunt. Hepar vero habet in duos lobos partitum, fel hepati annexum. Cum desierint amplius videri Celerini, Harengi nobis adferuntur. De quibus tempestivum est ut disseratur.
3. Harengi mihi de genere Chalcidum esse videntur, quos in Mediterraneo mari etiamnum capi planum faciam. Etenim Carnisprivii tempore, cum Romæ agerem, hos in foro vulgo ferri conspicatus sum: non tamen illic Harengi nominabantur, sed Sardoni: promiscue enim nulla habita differentiæ ratione una cum Sardinis vendi solent, ut sic commixti, Sardoni vulgo vocentur. Sardinam vel Sardellam maris Mediterranei, eundem esse piscem quem Celerinum Oceani, nemo dubitare potest, cujus natura ea est, ut paulo magis in mari Oceano, quam in Mediterraneo excrescat. Ne vero mihi ipsi quispiam imposuisse credat, cum dico quotidie Romæ Harengum videri, et Celerinum eundem cum Sardina vel Sardella esse, hoc mihi adiiciendum operepretium fuit, quod omnes diligenter observavi, et aristas, quas sub ventre in linea recta habent, numeravi, sed Celerino asperiorem, quam Harengo deprehendi. Lineam itaque in his asperam transversis aristis obfirmatam cernito, qualem Lechia et Lipparis habent, sed multo valentiorem, Harengo debiliorem, cujus latera nullis teguntur squamis. Celerinis vero contra, asperiores sunt hamuli, qui inter duas squamas coarctantur. Harengus præterea corpore est multo Celerino sive Sardono latiore præditus, ad Liparem piscem magis accedens. Uterque {172} lineam sub ventre triginta quinque uncinulis asperulam habet. Gallia nihil isto pisce vulgarius novit, nec commodius aliquid, quo homines sua jejunia exaturent. Iconem Harengi adposui: nam tanta est illius cum Sardella sive Celerino affinitas, ut ex pictura vix possint discerni.