CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Coccyx alter.

1. Coccyx alter, quem a grunnitu nostri, atque adeo Angli Gournautum vel Grandinum vocant, Cuculorum generis est, Rothomagenses Tumbam appellare solent: hic quidem superiore Cuculo multo major evadit, ac nigriori cute contegitur: quanquam etiam fuscæ cujusdam rubedinis sit particeps. Latas habet pinnas ad latera, ceruleas, quas utrinque per medium fere corpus expandit, miluinis breviores: Duas præterea in tergore. Corpore est crassiore ac recurto, ventreque grandiore, Genuenses Orgam vel Organum vocant: alii Canistrum, Un Cofano. Hoc in summa præcipue interest inter utrunque Cuculum (præter magnitudinem) quod Cuculus primi generis pinnas ubique ferat rubras: alterius vero notæ, de quo sermo est, ceruleas. Utrunque nostri in deliciis habent, primum tamen præferunt.