CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lyra.

1. Lyra Cuculorum (ni fallor) generis, a prominentibus furculis osseis dicta, inter eos pisces numeratur, qui vocales esse creduntur. Quis autem pisces vocis expertes esse ignorat? Sed vocis loco quosdam veluti stridores ac sonos nonnulli exprimunt, qui facile nostris auribus percipi possunt, ut Lyra, Chromis, et alii permulti, quos ob id prisci existimaverunt esse vocales: Græcis ἰχθίες φωνοῦντες dicuntur, quorum similes in Aorno Arcadiæ fluvio esse traduntur, ab incolis ποικιλίαι vocati. Ego vero (inquit Pausanias) hos pisces, quum caperentur, aliquando me vidisse memini: vocem autem, quanuis vel ad vesperum apud fluvium expectassem (quo maxime tempore vociferari creduntur) {208} nunquam equidem audivi. Cæterum Massilienses Lyram Malarmat vocant: Genuenses, Pesce armato: Romani a bifurcato rostro, Pesce forca. Squamas non habet, sed earum loco osseorum vallo bene munitur: ex quo Characem esse coniiciebam: unde Massiliensium cognomen. Pisci autem exsiccato ossea illa dura integra permanent, unde a quibusdam Holosteos nominari posse contenditur. Porro Lyræ pauca carne constant: quamobrem nisi paulo majores edi non solent. Hoc sane a Cuculo differunt, quod Cuculus ternos habeat utrinque in lateribus Cirrhos crassos: Lyræ tantum duos. Labrum inferius multis cirrhis barbatum, neque continuam habent tergoris pinnam, sed duas. Quod ad reliquum attinet, hepar pallidum gerunt, in tres lobos distinctum, quorum utrinque est unus, tertius stomacho incumbit: Intestina qualia in Exoceto comperiuntur, nisi quod rectum intestinum habent angustissimum. {209}
Λύρα, Græcis ac Latinis: Romanorum vulgo, Pesce forca: Massiliensibus et Genuensibus, Malarmat, vel Mararmat, quasi maris armatum dicerent. {210}