Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cuculus alius.
1. Est et alius piscis Romæ tritissimus, quem piscatores Grixo vel Rixo vocant: hic squamis obducitur crassissimis, et tangenti asperulis, velut in Galeorum pellibus videmus. Rougetum Gallicum, atque etiam Grundinum, capite, pinnis, cauda, et toto corporis habitu refert, unde piscatores plerique caponem nominant. Hirta squamarum congerie horret: duos habet aculeos in pinna, ad caudam spectantes, ut Draco. Rostrum ut rinque ossiculis duobus prominentibus communitum est, multo quam in Grundine seu Gournauto longioribus. Rubet ut Cuculus et Lyra: Lyræque fere similis esset, nisi aculeis illis, minacibus et rostro bifurcato careret.