CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cuculus alius.

1. Est & alius piscis Romæ tritissimus, quem piscatores Grixo vel Rixo vocant: hic squamis obducitur crassissimis, & tangenti asperulis, velut in Galeorum pellibus videmus. Rougetum Gallicum, atque etiam Grundinum, capite, pinnis, cauda, & toto corporis habitu refert, unde piscatores plerique caponem nominant. Hirta squamarum congerie horret: duos habet aculeos in pinna, ad caudam spectantes, ut Draco. Rostrum utrinque ossiculis duobus prominentibus communitum est, multò quàm in Grundine seu Gournauto longioribus. Rubet ut Cuculus & Lyra: Lyrǽque ferè similis esset, nisi aculeis illis, minacibus & rostro bifurcato careret.