CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cephalus, seu Mugil.

1. Etsi permulta authores Cephalorum genera tradiderint, tamen una tantùm species vulgò nobis est cognita, quam Galli (etymo fortassis à Mugile deducto, quem Massilienses Un Muge appellant) vocant Un Mulet. Græcum vulgus Cephalum maiorem (ex quo Botarghæ fiunt) Coclano vocat Veneti Una Ceuola. Aristoteles primùm Cephalum, deinde Chelon, postea Sargum, postremò Mixum nominauit. Padi accolæ Cephalos grandes Miesine vocant, voce ad Mixium aliquantulum accedente Stæchadarum vulgus Vergado: Massilienses Calug. Quanquam autem Cephalus multas habeat species, tamen marinorum duæ tantùm esse creduntur, Cephalum scilicet & Ieiunum. Qui ad oras Padi agunt, eos variis nominibus pro magnitudine appellant: Canestrellos enim minimos, quos in canistris ferre solent, Græcum vulgus Gillaros nominat. Alios quoque Bastardos, medios inter {211} maiores & minores. Alios Letreganos cæteris paulò latiores. Boseguas alios, mediam magnitudinem inter Letreganum & Miesine sortitos. Sed quum omnes peculiari differentia ab una specie non multùm alieni sint, ausim proferre Ausonium eundem Capitonem vocauisse: cuius hæc sunt carmina,
Squameus herbosas Capito inter lucet arenas,Viscere præ teneris fartim congestus aristis,Nec duraturus post bina trichoria mensis.
In pelagi populis, norit qui pascua, solumIngenio mitem Cephalum, iustúmque vocabit.
3. Non gaudet saxosis, sed maritimis paludibus, & fluuiorum ostiis, ubi copia influit dulcis aquæ: acutissimè audit, tamen interdum dormiens fuscina capitur. Ventriculum habet auium modo carnosum: ex cuius altera parte plures exeunt appendices. Optima eorum Mugilum caro (inquit Galenus) qui in puro mari viuunt, præsertim si ventorum flatibus agitetur. Inter cæteros pisces Cephalus maximè utranque aquam perfert, marinam scilicet & dulcem: & hanc habet naturam, ut aduerso flumine natans quàm longissimè à mari discedat. {212}
Κεστρεὺς, Græcis: Latinis, Mugil & Capito: Mulet, Gallis: Cephalo, Italis.