Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cephalus, seu Mugil.
1. Etsi permulta authores Cephalorum genera tradiderint, tamen una tantum species vulgo nobis est cognita, quam Galli (etymo fortassis a Mugile deducto, quem Massilienses Un Muge appellant) vocant Un Mulet. Græcum vulgus Cephalum majorem (ex quo Botarghæ fiunt) Coclano vocat Veneti Una Ceuola. Aristoteles primum Cephalum, deinde Chelon, postea Sargum, postremo Mixum nominavit. Padi accolæ Cephalos grandes Miesine vocant, voce ad Mixium aliquantulum accedente Stæchadarum vulgus Vergado: Massilienses Calug. Quanquam autem Cephalus multas habeat species, tamen marinorum duæ tantum esse creduntur, Cephalum scilicet et Jejunum. Qui ad oras Padi agunt, eos variis nominibus pro magnitudine appellant: Canestrellos enim minimos, quos in canistris ferre solent, Græcum vulgus Gillaros nominat. Alios quoque Bastardos, medios inter {211} majores et minores. Alios Letreganos cæteris paulo latiores. Boseguas alios, mediam magnitudinem inter Letreganum et Miesine sortitos. Sed quum omnes peculiari differentia ab una specie non multum alieni sint, ausim proferre Ausonium eundem Capitonem vocavisse: cujus hæc sunt carmina,
Squameus herbosas Capito inter lucet arenas,Viscere præ teneris fartim congestus aristis,Nec duraturus post bina trichoria mensis.
In pelagi populis, norit qui pascua, solumIngenio mitem Cephalum, justumque vocabit.
3. Non gaudet saxosis, sed maritimis paludibus, et fluviorum ostiis, ubi copia influit dulcis aquæ: acutissime audit, tamen interdum dormiens fuscina capitur. Ventriculum habet avium modo carnosum: ex cujus altera parte plures exeunt appendices. Optima eorum Mugilum caro (inquit Galenus) qui in puro mari vivunt, præsertim si ventorum flatibus agitetur. Inter cæteros pisces Cephalus maxime utranque aquam perfert, marinam scilicet et dulcem: et hanc habet naturam, ut adverso flumine natans quam longissime a mari discedat. {212}