CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mullus sive Trigla.

1. Trigla iis potissimùm, qui mari abluuntur, notissima esse solet, longius tamen in Mediterraneis ferri, si cum pipere in pasta incocta condiatur. Parisienses vulgò Rougetos barbatos, vel Surmuletos appellitant, ad aliorum piscium discrimen, quos Mulli Geneatis nomine, id est imberbis illis venire solet. Veneti à barbis Barbonos, Burdegalenses & Baionæ Barbarinos dicunt. Trigla ideo à Græcis dictus est hic piscis, quòd ter anno pariat, quod Oppianus versiculo isto testatur,
Accipiunt Triglæ trino cognomina partu.
2. Latini Mullos ex eo dixerunt, quòd quum coloris sint rubri, Mullorum colorem, quod Calceamenti genus apud Romanos erat, referunt. Eius rubedinem testatur hoc versu Ouidius,
Squalus tenui suffusus sanguine Mullus.
3. Perpaucos admodum pisces noui, qui Triglæ naturam sortiantur. Nam is nec linguæ, nec dentibus os communitum habet: squamis Mullus latiusculis contectus est, sed quæ leui contactu auferantur: tamen ubi ablatæ sunt, rutilus color multò pulchrior in cute apparebit. Tota pileis moles rubet quidem, sed veluti versicoloribus lituris notata rubris & luteis, & in quibusdam purpureis comperitur. Mulli utplurimùm non excedunt palmum, neque binis libris grauiores fiunt, quod iam ab omnibus antiquis testatum est. Ideò persæpe mullum bilibrem dixerunt, tametsi Mulli trilibris Horatius & Seneca quadrilibris meminerint: hoc tamen portentum arbitror, quemadmodum & quæ à Licinio Mutiano è mari rubro apud Plinium produntur.
4. Mullus Scarum propemodum referret, ni Scarus paulò latior esset: ventrem ferè planum habet: ideo non falli creduntur qui trilaterales triglas censuerunt. Caudam habet bifurcam, idcirco laterum pinnas veluti {174} in acutum tendentes. Pinnas duas in tergore gerit, quarum anterior ceruici multum vicina est. Altera verò non longè à cauda distat: duas præterea sub ventre gerit, alteram inter anum & caudam. Oculos erui magnitudine: Barbis duabus sub mento seu cirris albis, mollibus, flexilibúsque, veluti Mystus barbatur. Stomachum forma rotundum: œsophagum habet gracile, oblongum & tenue. Integras deglutit Chamulas, Telinas, Mitulos, Pectines & Conchulas passerum modo, quas in stomacho conficit. Hepar in latere sinistro situm habet. Felle non est admodum grandi præditus. Cæcis siue appendicibus pluribus communitus est. Veneti Triglas, apud quos affatim capiuntur, incoquunt, & in succo acido & piperato immergunt: Sciunt enim eas dura carne constare, ut tali modo diu incorruptas seruent: Siquidem hac ratione conditas per urbem vendentes circumferunt. Aëtius eadem quæ Galenus de Mullo habet: Ex pelagiis piscibus (inquiunt) est Mullus, æstimationem apud homines reperit, tanquam excellenter in cibo iucundus sit. Habet autem duriorem omnibus pelagiis generis carnem, non pinguem, sed friabilem: & propterea magis quàm alii pisces nutrit, ubi probè concoquitur. Quidam iecur eius & caput voluptatis gratia magnifaciunt. Hic quoque pelagicis piscibus annumeratur, inquit Galenus. Celebratur autem apud homines, tanquam voluptate cibos reliquos superet. Omnium ferme aliorum carnem habet durissimam, & valde friabilem: quod idem, ac si dicas nihil in eo esse lentoris neque pinguedinis. Nutrit certè, cum probè confectus fuerit, omnibus aliis piscibus copiosius. Diximus autem antea, quòd cibus durior, ac crassiorum partium, & (ut sic dicam) terrestris, alimentum corpori præstat copiosius, quàm humidior ac mollior, præsertim quando præter id, substantiam habet corpori alendo accommodatam ac familiarem, quæ substantia voluptate indicatur. Nam alimenta quæ tota substantia ab alendis animalibus sunt aliena, ea autem non prorsus, aut insuauiter manduntur. Ex familiaribus verò quemadmodum humidius minus nutrit: ita coquitur facilius ad distribuitur. Ergo Mulli caro iucunda quidem est, ut quæ alimentum est hominum na {175} turæ accommodum. Et quanquam aliis piscibus sit durior, mandi tamen quotidie potest, propterea quòd friabilis est, & pinguedinis expers cum quadam acrimonia. Nam pinguia & lenta cibaria, statim ut sumpta fuerunt, celeriter implent, & appetentiam euertunt. Præterea, quod maius est, compluribus deinceps diebus ipsorum esum non sustinemus. Verùm Mulli hepar à gulosis propter voluptatem summopere expetitur. Quidam verò ipsum per se mandere volunt, sed Garelæum, quod vocant, in vase cum pauxillo vini præparantes, & in eo viscus ipsum tantisper comminuunt, quod totum simul ex ipso & humidis præparatis succus unus fiat simplex ad sensum & similaris, in quo Mulli carnes intinctas mandunt. At mihi profectò nequaquam tantæ suauitatis esse videtur: neque tantam corpori utilitatem adferre, ut tantopere sit concupiscendum, uti nec ipsum caput. Quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post iecur ferre predicant. Cæterum intelligere nequeo, cur permulti grandissimos Mullos emptitent: cùm nec adeò suaui sint carne, ut minores: nec ad coquendum faciles, ut quæ dura admodum est. Ob eam igitur causam, cùm quendam aliquando interrogassem, qui ingenti pecunia prægrandes Mullos emerat, quòd illos tantopere expeteret, respondit se primùm propter hepar illos tanti emisse, tum autem & propter caput. Verùm hactenus de Mullis hæc dixisse, huic sermoni, in quo utilitatem inquirere instituimus, satis fuerit. Porrò optimi Mulli fiunt, ut alii etiam omnes pisces, tum propter mare purum, cùm propter alimenta. Nam qui cancellos vorant, & grauiter olent, & insuaues sunt, & ad coquendum difficiles, & mali succi: hos porrò dignosces, si prius quidem, quàm vescare, ventrem resecueris. Inter vescendum verò ipse statim gustus ac olfactus iudicium adferet. Hactenus Galenus. Item alibi sic de Mullo scribit, Mulli verò quòd dura eorum caro sit, & ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Item libro de attenuante victu ita habet, Qui autem vitam in maiore otio, ac quietè degunt, iis non modò ab eiusmodi suum esu est temperandum, verumetiam à syluestribus: Abundè enim fuerit eis auibus montanis vesci, & piscibus {176} saxatilibus, utputa Iulide, Fuca, Merula, Turdo, Scaro, & in summa, omnibus quæ habent carnem mollem, simul ac friabilem. Mullorum friabilis quidem est, non tamen mollis. Item paulò pòst habet, Quum igitur saxatiles desunt, Asellos, Mullos, & alios eiusdem generis pelagicos possumus exhibere, & eos potissimùm qui cum sinapi manduntur: cuius generis est Scorpius. Plura alia apud Plinium de hoc pisce leges, quæ breuitatis gratia prætermisi.
Τρίγλις, vel Τρίγλη, Græcis: Mullus, Latinis: Barboni, Venetis: Rougets barbets, & Surmulets, Gallis: Barbarins, Burdegalensibus. {177}