Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mullus sive Trigla.
1. Trigla iis potissimum, qui mari abluuntur, notissima esse solet, longius tamen in Mediterraneis ferri, si cum pipere in pasta incocta condiatur. Parisienses vulgo Rougetos barbatos, vel Surmuletos appellitant, ad aliorum piscium discrimen, quos Mulli Geneatis nomine, id est imberbis illis venire solet. Veneti a barbis Barbonos, Burdegalenses et Baionæ Barbarinos dicunt. Trigla ideo a Græcis dictus est hic piscis, quod ter anno pariat, quod Oppianus versiculo isto testatur,
Accipiunt Triglæ trino cognomina partu.
2. Latini Mullos ex eo dixerunt, quod quum coloris sint rubri, Mullorum colorem, quod Calceamenti genus apud Romanos erat, referunt. Ejus rubedinem testatur hoc versu Ouidius,
Squalus tenui suffusus sanguine Mullus.
3. Perpaucos admodum pisces novi, qui Triglæ naturam sortiantur. Nam is nec linguæ, nec dentibus os communitum habet: squamis Mullus latiusculis contectus est, sed quæ levi contactu auferantur: tamen ubi ablatæ sunt, rutilus color multo pulchrior in cute apparebit. Tota pileis moles rubet quidem, sed veluti versicoloribus lituris notata rubris et luteis, et in quibusdam purpureis comperitur. Mulli utplurimum non excedunt palmum, neque binis libris graviores fiunt, quod jam ab omnibus antiquis testatum est. Ideo persæpe mullum bilibrem dixerunt, tametsi Mulli trilibris Horatius et Seneca quadrilibris meminerint: hoc tamen portentum arbitror, quemadmodum et quæ a Licinio Mutiano e mari rubro apud Plinium produntur.
4. Mullus Scarum propemodum referret, ni Scarus paulo latior esset: ventrem fere planum habet: ideo non falli creduntur qui trilaterales triglas censuerunt. Caudam habet bifurcam, idcirco laterum pinnas veluti {174} in acutum tendentes. Pinnas duas in tergore gerit, quarum anterior cervici multum vicina est. Altera vero non longe a cauda distat: duas præterea sub ventre gerit, alteram inter anum et caudam. Oculos erui magnitudine: Barbis duabus sub mento seu cirris albis, mollibus, flexilibusque, veluti Mystus barbatur. Stomachum forma rotundum: œsophagum habet gracile, oblongum et tenue. Integras deglutit Chamulas, Telinas, Mitulos, Pectines et Conchulas passerum modo, quas in stomacho conficit. Hepar in latere sinistro situm habet. Felle non est admodum grandi præditus. Cæcis sive appendicibus pluribus communitus est. Veneti Triglas, apud quos affatim capiuntur, incoquunt, et in succo acido et piperato immergunt: Sciunt enim eas dura carne constare, ut tali modo diu incorruptas servent: Siquidem hac ratione conditas per urbem vendentes circumferunt. Aetius eadem quæ Galenus de Mullo habet: Ex pelagiis piscibus (inquiunt) est Mullus, æstimationem apud homines reperit, tanquam excellenter in cibo jucundus sit. Habet autem duriorem omnibus pelagiis generis carnem, non pinguem, sed friabilem: et propterea magis quam alii pisces nutrit, ubi probe concoquitur. Quidam jecur ejus et caput voluptatis gratia magnifaciunt. Hic quoque pelagicis piscibus annumeratur, inquit Galenus. Celebratur autem apud homines, tanquam voluptate cibos reliquos superet. Omnium ferme aliorum carnem habet durissimam, et valde friabilem: quod idem, ac si dicas nihil in eo esse lentoris neque pinguedinis. Nutrit certe, cum probe confectus fuerit, omnibus aliis piscibus copiosius. Diximus autem antea, quod cibus durior, ac crassiorum partium, et (ut sic dicam) terrestris, alimentum corpori præstat copiosius, quam humidior ac mollior, præsertim quando præter id, substantiam habet corpori alendo accommodatam ac familiarem, quæ substantia voluptate indicatur. Nam alimenta quæ tota substantia ab alendis animalibus sunt aliena, ea autem non prorsus, aut insuaviter manduntur. Ex familiaribus vero quemadmodum humidius minus nutrit: ita coquitur facilius ad distribuitur. Ergo Mulli caro jucunda quidem est, ut quæ alimentum est hominum na {175} turæ accommodum. Et quanquam aliis piscibus sit durior, mandi tamen quotidie potest, propterea quod friabilis est, et pinguedinis expers cum quadam acrimonia. Nam pinguia et lenta cibaria, statim ut sumpta fuerunt, celeriter implent, et appetentiam evertunt. Præterea, quod maius est, compluribus deinceps diebus ipsorum esum non sustinemus. Verum Mulli hepar a gulosis propter voluptatem summopere expetitur. Quidam vero ipsum per se mandere volunt, sed Garelævm, quod vocant, in vase cum pauxillo vini præparantes, et in eo viscus ipsum tantisper comminuunt, quod totum simul ex ipso et humidis præparatis succus unus fiat simplex ad sensum et similaris, in quo Mulli carnes intinctas mandunt. At mihi profecto nequaquam tantæ suavitatis esse videtur: neque tantam corpori utilitatem adferre, ut tantopere sit concupiscendum, uti nec ipsum caput. Quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post jecur ferre predicant. Cæterum intelligere nequeo, cur permulti grandissimos Mullos emptitent: cum nec adeo suavi sint carne, ut minores: nec ad coquendum faciles, ut quæ dura admodum est. Ob eam igitur causam, cum quendam aliquando interrogassem, qui ingenti pecunia prægrandes Mullos emerat, quod illos tantopere expeteret, respondit se primum propter hepar illos tanti emisse, tum autem et propter caput. Verum hactenus de Mullis hæc dixisse, huic sermoni, in quo utilitatem inquirere instituimus, satis fuerit. Porro optimi Mulli fiunt, ut alii etiam omnes pisces, tum propter mare purum, cum propter alimenta. Nam qui cancellos vorant, et graviter olent, et insuaves sunt, et ad coquendum difficiles, et mali succi: hos porro dignosces, si prius quidem, quam vescare, ventrem resecueris. Inter vescendum vero ipse statim gustus ac olfactus judicium adferet. Hactenus Galenus. Item alibi sic de Mullo scribit, Mulli vero quod dura eorum caro sit, et ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Item libro de attenuante victu ita habet, Qui autem vitam in majore otio, ac quiete degunt, iis non modo ab ejusmodi suum esu est temperandum, verumetiam a sylvestribus: Abunde enim fuerit eis avibus montanis vesci, et piscibus {176} saxatilibus, utputa Julide, Fuca, Merula, Turdo, Scaro, et in summa, omnibus quæ habent carnem mollem, simul ac friabilem. Mullorum friabilis quidem est, non tamen mollis. Item paulo post habet, Quum igitur saxatiles desunt, Asellos, Mullos, et alios ejusdem generis pelagicos possumus exhibere, et eos potissimum qui cum sinapi manduntur: cujus generis est Scorpius. Plura alia apud Plinium de hoc pisce leges, quæ brevitatis gratia prætermisi.