CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pelamis.

1. Pelamidem, Scombrum, Thynnum, & Orcinum, paruos, si rectè obserues, nusquam eos quidem ex suo genere desciscere, atque in aliud transire comperies. Quamobrem multùm mihi absurdum videretur affirmare, Pelamides ex paruis Thynnis originem ducere. Tota piscis moles argenteo colore micat: squamis integitur tenuissimis: caudam lunatam habet: lineam ad latera nigram, quæ corpus per medium utrinque intersecat, à superiori branchiæ angulo rectà ad caudam protensam. Pinnas utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: quarum quæ tergoris fastigium occupat, ea continua est, ut in Sargo ac Sparo: & præter has, quintam aliam ab ano ad caudam protensam. Branchiarum (quæ utrinque quaternæ numerantur) spineum tegumentum multùm illi est carnosum: cuius generis est utraque maxilla, præsertim inferior: dentes in ordinem dispositi, atque in serræ modum incisi. Lingua aliquantulum lata, sed oblonga & aspera, branchiis inhærens, quarum quæ capiti magis vicinæ sunt, ipsi carni confusæ apparent. Oculos in Melanuri modum grandes ac varios habet: cor triangulare ac spongiosum, in cuius pericardio carunculam inuolutam cernes, quæ leui calamo inflata distenditur. Hepar pallidum, in duos oblongos lobos diffissum, ventriculum undecunque fulciens. Pelamis omnibus promiscuè pisciculis vescitur, Anguillis, Gobionibus, Caridibus, Salpis: quamobrem apophyses illi ex Pyloro prodeunt ferè innumeræ, quæ eius ventriculum fibris omnis generis contextum ambiunt. Lienem habet gracilem, per ventrem extensum, quatuor digitos longum, intestinis inhærentem. Fel luteum, folliculo gracili è dextro hepatis lobo dependens, bis reflexum, ut in Marina Tinca dicetur, spleni vicinum: quod si extenderis, octo digitos longum comperies. Vulua Pelamidibus fœminis (ut in aliis piscibus) est bicornis. Pelamides (ait Galenus) sale con {178} ditæ, laudatissimis salsamentis non cedunt: unde passim usitato nomine salsamentum Sardicum appellatur. Post Sardas autem ac Pelamides, Myli, qui ex Ponto afferuntur, plurimùm laudari solent in condimentis. Ego verò, ut Galeni eodem loco mentem interpreter, Pelamides cum Thynnis aliquando contuli, eundémque ambobus habitum figurámque deprehendi: pinnas, caudam, ac tergoris appendices utrique persimiles, eadémque forma tornatos. Verumetiam Pelamidem cum grandi Scombro siquando conferas, utrisque eosdem pinnarum ordines, & corpus eodem pacto efformatum esse conspicies. Sic quoque Colia cum Scombro, & Scomber cum Lacerto conueniunt. Pelamidum capturam docens Oppianus, sit ait,
Lino circumdant tenui, & maris æquora verrunt,Et contis quatiunt undas, strepitúmque refunduntPelamides sonitu pauidæ, subitóque tumultuConcussæ, celeres ad pendula retia currunt.
{179}
Πηλαμὶς, Græcis: Pelamis, Latinis: Palamida, Massiliensibus & Italis.