CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Dentalis seu Dentex.

1. A dentibus caninis atque exertis (quales habet Cinædus) suam Dentalis desumpsit appellationem, Synodontes Ouidio mutuata à Græcis nomenclatione dictus, nostro litori admodum rarus, aut eo nomine ignotus, de quo sic Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Iulus. {180}
2. Piscis est latus, ferè circinnatus, & veluti planus, in tantam plerunque magnitudinem excrescens ut sex libras pendeat. Communium tamen pondus, trium aut quatuor librarum esse solet. Dentex Columellæ pelagius piscis esse censetur, qui & arenoso gurgite optimè pascitur. Pinnam gerit in tergore continuam, viginti spinulis seu aristis refertam, quæ ad caudam desinit: ac rursus aliam ab umbilico versus caudam protensam, præter eas quæ utrinque ad branchias feruntur, ac rursum duas alias quæ illi sub ventre sunt. Cæterum bifurca est eius caudæ pinna. Denticis caput in acumen fastigiatum est: oculi ut Melanurus prægrandes, squamæ latæ, branchiæ utrinque quatuor. Venæ in lateribus seu linæ octo, rectæ, varii coloris, id est, ex leui rufo nigricantes, atque in fuscum elanguescentes. Ea autem linea quæ piscibus utrinque in lateribus data est, Dentici non multùm arcuata comperitur: linguam mollem habet: Dentes in superiore maxilla quinque, in inferiore octo, exertos omnes, reliquum maxillarum denticulis deinceps serratum est. Illyrii atque Epirotæ Dentales (quos plurimos circa Quadragesimam capiunt) in caudam ac caput diuidunt, & cum squamis, ex aceto & sale addito croco incoquunt, inde gelu conficiunt: quod quum iam incoctum est, doliolis condunt & fretum traiicientes, ad Anconam & alias urbes deferunt: atque hoc pacto tres & quatuor integros menses illæsos seruant, quos deinde publicè diuendant. Dentici magna est cum Aurata similitudo sed mox discrimen comperies, si quidem exteriores branchias spinosas esse perceperis: præterea tegumentum perpetuò Dentali rubet, neque cilia habet aurea. Genuinam & antiquam ubique retine appellationem. Grandis & adultus frequentior quàm paruus, ita ut mihi pusillos Dentales rarò vidisse contigerit. {181}
Σύνοδοις, Græcis: Dentex & Dentalis, Latinis: Massiliensibus, Un Denté: Italis, Dentale.