Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Synagris.
1. Synagridem vulgus Græcum optimis notis à Synodonte distinguit: Dentex enim magis recurto est corpore. Synagris Cyprini in modum, veluti circino ita circumductus, ut pro longitudine ac {182} latitudine magis crassus appareat. Caput utrinque compressum habet, pro sua crassitudine planum ac latum, oculos quemadmodum in serpentibus elatos: tergus aciei oculorum subiectum, quod huc atque illuc siquando commoueat, varios colores edit. Caput habet veluti aureum, & lineas versicolores complures per squamas, quarum nonnullæ cærulæ sunt, aliæ aureæ, deinde subnigræ, mox virides, vel his coloribus commixtæ. Verùm ea quidem linea quæ latera intersecat, eo modo non variat: nigra enim est: Proinde squamis contegitur corui, rotundioribus & latioribus, sed tenuioribus. Caudam gerit admodum bifurcam, & pinnas laterum valde in acutum desinentes, arundinis alæ in modum oblongas. Pinnam aliam in tergore continuam gerit, vicenis aristis communitam, quarum quæ capiti finitimæ sunt, firmiores atque acutiores conspiciuntur. Umbilici pinna denis aristis constat: quarum duæ priores, aliis fortiores comperiuntur. Narium foramina circa oculorum fontes illi sunt peruia. Dentes canini, ut Synodontis, in superiori & inferiori maxilla, quorum quatuor præcipui aliis longiores eminent. Quum autem maxillas coniungit, dentes pyxidatim in alterutram coëunt: linguam exerit albam, oblongam, & modicè compressam. Cor habet sub branchiis angulosum, diaphragmate interseptum: Hepar pallidum, in duos lobos diuisum, quorum dexter sinistro maior est, sub quo fel includitur, duos digitos longum, gracili vesicula inclusum. Lutea sunt eius intestina, præter rectum quod inter cætera candicat. Stomachus quoque illi est oblongus, per ventrem protensus, ex cuius summa parte proptèr Œsophagum tres tantùm appendices siue apophyses numerantur. Lienem, ut Iuniperi bacca, orbicularem habet, à stomacho dependentem, firmis venis alligatum: Vuluam utrinque bicornem, per longitudinem spinæ exporrectam, ouis innumeris refertam. Synagrides circa Corcyram (quo in loco nomen antiquum apud vulgum retinent) calamis decipi conspexi: rarò enim nassis decipiuntur, sæpius tamen euerriculis. Synagridibus vesicæ ventosæ (quæ piscibus datæ sunt ne immergantur) geniculo interceptæ comperiuntur: quod cæteris piscibus marinis, aut {183} saltem paucis, minimè accidit. Quum itaque Synagris Latinum nomen non habeat, non est quòd eum Denticis nomine ob confusionem appellemus.