CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Synagris.

1. Synagridem vulgus Græcum optimis notis a Synodonte distinguit: Dentex enim magis recurto est corpore. Synagris Cyprini in modum, veluti circino ita circumductus, ut pro longitudine ac {182} latitudine magis crassus appareat. Caput utrinque compressum habet, pro sua crassitudine planum ac latum, oculos quemadmodum in serpentibus elatos: tergus aciei oculorum subjectum, quod huc atque illuc siquando commoveat, varios colores edit. Caput habet veluti aureum, et lineas versicolores complures per squamas, quarum nonnullæ cærulæ sunt, aliæ aureæ, deinde subnigræ, mox virides, vel his coloribus commixtæ. Verum ea quidem linea quæ latera intersecat, eo modo non variat: nigra enim est: Proinde squamis contegitur corui, rotundioribus et latioribus, sed tenuioribus. Caudam gerit admodum bifurcam, et pinnas laterum valde in acutum desinentes, arundinis alæ in modum oblongas. Pinnam aliam in tergore continuam gerit, vicenis aristis communitam, quarum quæ capiti finitimæ sunt, firmiores atque acutiores conspiciuntur. Umbilici pinna denis aristis constat: quarum duæ priores, aliis fortiores comperiuntur. Narium foramina circa oculorum fontes illi sunt pervia. Dentes canini, ut Synodontis, in superiori et inferiori maxilla, quorum quatuor præcipui aliis longiores eminent. Quum autem maxillas conjungit, dentes pyxidatim in alterutram coeunt: linguam exerit albam, oblongam, et modice compressam. Cor habet sub branchiis angulosum, diaphragmate interseptum: Hepar pallidum, in duos lobos divisum, quorum dexter sinistro major est, sub quo fel includitur, duos digitos longum, gracili vesicula inclusum. Lutea sunt ejus intestina, præter rectum quod inter cætera candicat. Stomachus quoque illi est oblongus, per ventrem protensus, ex cujus summa parte propter Œsophagum tres tantum appendices sive apophyses numerantur. Lienem, ut Juniperi bacca, orbicularem habet, a stomacho dependentem, firmis venis alligatum: Vulvam utrinque bicornem, per longitudinem spinæ exporrectam, ovis innumeris refertam. Synagrides circa Corcyram (quo in loco nomen antiquum apud vulgum retinent) calamis decipi conspexi: raro enim nassis decipiuntur, sæpius tamen everriculis. Synagridibus vesicæ ventosæ (quæ piscibus datæ sunt ne immergantur) geniculo interceptæ comperiuntur: quod cæteris piscibus marinis, aut {183} saltem paucis, minime accidit. Quum itaque Synagris Latinum nomen non habeat, non est quod eum Denticis nomine ob confusionem appellemus.