CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mormylus.

1. Veteres à marmoreis maculis & eiusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam & Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus,
Tæniæ imbelles, & picto Mormylus ore.
2. Mormyrem vocat Ouidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cuius eadem ferè esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, & denis lineis transuersis suggillaretur. Melanurus præterea oculos multò maiores habet: caput, ut Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Mænæ accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mauis, argenteo colore nitet, sed eius caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa & Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quòd Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus verò, duodecim subnigris transuersis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calua insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Eius cauda bifurca est: laterum pinnæ in acutum desinentes. Linea quæ latera intersecat, ab angulo branchiæ incipit, & (ut in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Huius oculi parui sunt, paulò altius ad ceruicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum eius contemple {184} tur, ossicula duo utrinque protendi conspiciet, & linguam albam ac breuem. Cor illi situm est inter anteriores pinnas, trigonum: Peritoneum nigerrimum, ut Salpa: Hepar utcunque magnum, stomachum ambiens. Pylorus (quod miror) sine apophysibus comperitur. Tres habet intestinorum reuolutiones. Lienem in latere sinistro exiguum, nigrum. Conchas, Telinas, Channas, Carides, & omnis generis pisciculos edit: quod idem Trigla facit: sed Trigla (ut iam diximus) integras deglutit: caret enim dentibus.