Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Erythrinus, sive Rubellio.
1. Erythrinus Græcis a colore rufo et a rubro, Rubellio Latinis appellatur: alii Rubeonem vocant: qui, quod Phagro similis esse (dempta magnitudine) videatur, ob id vulgo Gallico Pageau nominari cœpit, vel quod impuberes nobilium pueri principibus servientes Paggi dicantur. Massilienses enim Pagium intelligunt, ad discrimen Pagri, quem etiam Pagre nominant: Veneti Arborem: Græcum vulgus, mutatis literis, Lethrinum: Romani Fragolinum appellant. Proinde Erythrini rubedo languet, neque (quod ad ejus formam attinet) ut Mulus, teres est, sed latus ut Aurata. Rubet equidem ut Mulus: sed rubedo ambobus non conuenit. De qua Ovidius ita cecinit,
Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
2. Pager Erythrino major est: cætera satis inter se conueniunt. Erythrino frequentes quidem insunt squamæ, et firmiter inter se conjunctæ: caput utrinque planum, ad Auramidem fluviatilem accedens: caudam habet bifurcam, latam: pinnas oblongas, in cuspidem abeuntes: quarum quæ in tergore magis exporrecta est, ea continua esse conspicitur, in quam spinulæ seu aculei duodecim numerantur. Oculos habet latos, quorum iris pupillam ambiens, argenteus apparet: pupilla autem illis nigerrima est, nares patulæ, dentes exerti ac prominentes, superne octo atque infra totidem, quorum molares multum obtusi sunt. Rictum oris non valde grandem ostendit, in quo linguam albam facile conspicies, branchias utrinque quatuor: cor, eruo paulo maius: Hepar lacteum, in mediocres lobos partitum, quorum pars sinistra longior exit, cui stomachus oblongus subsidet. Cicadas, Locustas, Carides, Pisciculos et Cancros vænatur. Splenem non habet aliis piscibus proportione respondentem: paulo enim major esse solet. Ouis plenus circa Aprilem esse comperitur. Aristoteles pelagium esse {186} dixit: in quo genere marem non reperiri affirmat, quod omnes qui capiuntur, ova in utero ferre conperiantur. Erythrinus sapore jucundo est, et alimentum præbet copiosum. In cibo sistere aluum, Venerem tamen concitare creditur. Plinius ait Rubellionem in vino putrefactum, iis, qui biberint, tædium vini adferre.