CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Erythrinus, sive Rubellio.

1. Erythrinus Græcis à colore rufo & à rubro, Rubellio Latinis appellatur: alii Rubeonem vocant: qui, quòd Phagro similis esse (dempta magnitudine) videatur, ob id vulgo Gallico Pageau nominari cœpit, vel quòd impuberes nobilium pueri principibus seruientes Paggi dicantur. Massilienses enim Pagium intelligunt, ad discrimen Pagri, quem etiam Pagre nominant: Veneti Arborem: Græcum vulgus, mutatis literis, Lethrinum: Romani Fragolinum appellant. Proinde Erythrini rubedo languet, neque (quòd ad eius formam attinet) ut Mulus, teres est, sed latus ut Aurata. Rubet equidem ut Mulus: sed rubedo ambobus non conuenit. De qua Ouidius ita cecinit,
Orphus, cæruleáque rubens Erythrinus in unda.
2. Pager Erythrino maior est: cætera satis inter se conueniunt. Erythrino frequentes quidem insunt squamæ, & firmiter inter se coniunctæ: caput utrinque planum, ad Auramidem fluuiatilem accedens: caudam habet bifurcam, latam: pinnas oblongas, in cuspidem abeuntes: quarum quæ in tergore magis exporrecta est, ea continua esse conspicitur, in quam spinulæ seu aculei duodecim numerantur. Oculos habet latos, quorum iris pupillam ambiens, argenteus apparet: pupilla autem illis nigerrima est, nares patulæ, dentes exerti ac prominentes, supernè octo atque infra totidem, quorum molares multùm obtusi sunt. Rictum oris non valde grandem ostendit, in quo linguam albam facilè conspicies, branchias utrinque quatuor: cor, eruo paulò maius: Hepar lacteum, in mediocres lobos partitum, quorum pars sinistra longior exit, cui stomachus oblongus subsidet. Cicadas, Locustas, Carides, Pisciculos & Cancros vænatur. Splenem non habet aliis piscibus proportione respondentem: paulò enim maior esse solet. Ouis plenus circa Aprilem esse comperitur. Aristoteles pelagium esse {186} dixit: in quo genere marem non reperiri affirmat, quòd omnes qui capiuntur, oua in utero ferre conperiantur. Erythrinus sapore iucundo est, & alimentum præbet copiosum. In cibo sistere aluum, Venerem tamen concitare creditur. Plinius ait Rubellionem in vino putrefactum, iis, qui biberint, tædium vini adferre.
Ἐρυθρῖνος, Græcis: Rubellio & Rubeo, Latinis: Pageau, Massiliensibus: Gallis, Un Paget: Venetis, Arboro: Vulgo Græco, Lethrinari vel Lethrini. {187}