CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Salpa.

1. Nimium falluntur qui Salpas Germanorum Stocfisch esse autumant. Sui autem erroris ansam ex Plinio arripuerunt, qui eam nusquam percoqui posse, nisi ferula verberatam, prædicauit. Inter cæteros pisces non est alius qui suam constantius retinuerit antiquam appellationem: siquidem vulgo Græco, Italico & Gallico nihil de priore nomenclatura immutauit: Massilienses tamen Sopi pronuntiant. Oppianus,
Salpæ habitant variis distincti tergora guttis.
2. Romani hanc vulgò non Salpam, sed Sarbam vocant. Piscium nullus est colore pulchrior, quamquam admodum sit vilis. Unde Ouidius,
Atque immunda chromis meritò vilissima Salpa.
3. Salpas turmatim vidimus ab imo gurgite ad litus marinum ferri, ac deinde algis herbísque marinis pastas, in mare celerrimè demergi. Piscis huius moles rarò excedit duas libras: est enim mediocris crassitudinis, oblongus, & latus. Squamas aliorum piscium more gerit, latas & varii coloris: pinnam utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: aliam in tergore continuam, translucidam, duodecim aculeis præmunitam: Lineam utrinque in lateribus habet nigram, ac rursus nouem alias rectas coloris lutei, quæ piscem miro artificio, melino colore depingunt. Caudam habet bifurcam, & circa anum pinnam unam, duobus tantùm aculeis fortibus communitam: caput ut Auratæ tornatum: dentes in labiis firmos: in superiore maxilla sedecim, in inferiore octodecim: Os pro corporis mole paruum, nec labia infarcta, ut in aliis piscibus: Oculos melinos, pupillam nigram: Peritoneum omni nigredine nigrius. Cor pericardio inclusum, triangulare, suo septo ab inferiore ventre, separatum: Stoma {188} chum oblongum, per ventrem extensum, latum quidem, ut Scari, & ferè semper herbis plenum: Pylorus, stomacho coniunctus, quatuor tantùm apophyses habet, qui stomachum circumdant. Hepar illi est valde magnum ut Scaro, sed magis ad colorem cinereum inclinans, in tres lobos partitum. Vesiculam fellis oblongam habet, in dextro hepatis lobo positam. Branchias utrinque quaternas, sed eas quidem geminas: quamobrem branchias in Salpa sexdecim numerari posse dixeris. Lingua Salpæ est mediocris, vulua usque ad diaphragma extensa, ouis referta, bicornis. Capitur in Illyria omnibus anni temporibus. Spinas (quas pro costis utrinque decem habet) falcatas gerit, ad spinam latas, sed ad ventrem mucronatas. Spina autem Salpæ, quatuor & viginti vertebris constat, per quam nerui insignes ad latera protenduntur: qui ex duabus primis vertebris originem ducentes, etiam ad pinnas deferuntur. Cæterum Salpa Scari modo in opsonium apparatur: Carnem habet mollem, fungis quodammodo respondentem, paucas spinulas. Si quis eius squamas auferat, eidem linæ rectæ, luteæ, in cute apparere videbuntur, quæ in squamis iam apparuerant. Ideo ipsa colorum varietas non in squamis, sed in cute existere facilè comprobatur, ut iam in Mulo & Rubellione diximus. {189}
Σάλπη, Græcis & Latinis: Sarba, Romanis: Sopi, Massiliensibus.