CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Salpa.

1. Nimium falluntur qui Salpas Germanorum Stocfisch esse autumant. Sui autem erroris ansam ex Plinio arripuerunt, qui eam nusquam percoqui posse, nisi ferula verberatam, prædicavit. Inter cæteros pisces non est alius qui suam constantius retinuerit antiquam appellationem: siquidem vulgo Græco, Italico et Gallico nihil de priore nomenclatura immutavit: Massilienses tamen Sopi pronuntiant. Oppianus,
Salpæ habitant variis distincti tergora guttis.
2. Romani hanc vulgo non Salpam, sed Sarbam vocant. Piscium nullus est colore pulchrior, quamquam admodum sit vilis. Unde Ouidius,
Atque immunda chromis merito vilissima Salpa.
3. Salpas turmatim vidimus ab imo gurgite ad litus marinum ferri, ac deinde algis herbisque marinis pastas, in mare celerrime demergi. Piscis hujus moles raro excedit duas libras: est enim mediocris crassitudinis, oblongus, et latus. Squamas aliorum piscium more gerit, latas et varii coloris: pinnam utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: aliam in tergore continuam, translucidam, duodecim aculeis præmunitam: Lineam utrinque in lateribus habet nigram, ac rursus novem alias rectas coloris lutei, quæ piscem miro artificio, melino colore depingunt. Caudam habet bifurcam, et circa anum pinnam unam, duobus tantum aculeis fortibus communitam: caput ut Auratæ tornatum: dentes in labiis firmos: in superiore maxilla sedecim, in inferiore octodecim: Os pro corporis mole parvum, nec labia infarcta, ut in aliis piscibus: Oculos melinos, pupillam nigram: Peritoneum omni nigredine nigrius. Cor pericardio inclusum, triangulare, suo septo ab inferiore ventre, separatum: Stoma {188} chum oblongum, per ventrem extensum, latum quidem, ut Scari, et fere semper herbis plenum: Pylorus, stomacho conjunctus, quatuor tantum apophyses habet, qui stomachum circumdant. Hepar illi est valde magnum ut Scaro, sed magis ad colorem cinereum inclinans, in tres lobos partitum. Vesiculam fellis oblongam habet, in dextro hepatis lobo positam. Branchias utrinque quaternas, sed eas quidem geminas: quamobrem branchias in Salpa sexdecim numerari posse dixeris. Lingua Salpæ est mediocris, vulva usque ad diaphragma extensa, ovis referta, bicornis. Capitur in Illyria omnibus anni temporibus. Spinas (quas pro costis utrinque decem habet) falcatas gerit, ad spinam latas, sed ad ventrem mucronatas. Spina autem Salpæ, quatuor et viginti vertebris constat, per quam nervi insignes ad latera protenduntur: qui ex duabus primis vertebris originem ducentes, etiam ad pinnas deferuntur. Cæterum Salpa Scari modo in opsonium apparatur: Carnem habet mollem, fungis quodammodo respondentem, paucas spinulas. Si quis ejus squamas auferat, eidem linæ rectæ, luteæ, in cute apparere videbuntur, quæ in squamis jam apparuerant. Ideo ipsa colorum varietas non in squamis, sed in cute existere facile comprobatur, ut jam in Mulo et Rubellione diximus. {189}
Σάλπη, Græcis et Latinis: Sarba, Romanis: Sopi, Massiliensibus.