Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Aphritides, seu Aphiæ.
1. Inter Aphritides et Aphias nihil præter solius nominis discrimen est. Nonnatos vel Nonnados vulgus Genuense nominat, quasi non adhuc provectos dicere vellet. Quorum duæ sunt insigniores differentiæ: peculiari autem nomine alii ab albedine Biancheti, alii a rubedine Rosseti, et Romæ Pesci nuovi appellantur. Omnium quos aqua producit piscium minimi. Sunt qui sui generis esse asseverent, non autem alterius progeniem: et quod majores evadere non possint, hoc argumentum adferunt, quod omni tempore anni piscari soleant, feranturque ejusdem perpetuo magnitudinis in foro, quod tamen falsum esse comperi. Multi enim horum piscium ter, quater, et quinquies eodem anno pariunt, ut Trissa, Trigla, Cyprinus: ac, si quis attentius aduertat, inter eos annumerabit etiam Gobios, Mænas, Cephalos, Sargos, Sparos, et id genus pisces, quos ideo seorsim describere propriis capitibus operæ pretium fuit. De Aphritidibus et Aphiis sic Oppianus ad finem libri primi,
Aphritides imbelle genus non sanguine natæ,Spuma nascuntur, de spuma nomina sumunt: {214} Hos densos cœtus Aphias dixere priores,Engraules etiam perhibent hos nomine dictas:Piscibus expositæ cunctis gratissima præda.