CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aphritides, seu Aphiæ.

1. Inter Aphritides & Aphias nihil præter solius nominis discrimen est. Nonnatos vel Nonnados vulgus Genuense nominat, quasi non adhuc prouectos dicere vellet. Quorum duæ sunt insigniores differentiæ: peculiari autem nomine alii ab albedine Biancheti, alii à rubedine Rosseti, & Romæ Pesci nuoui appellantur. Omnium quos aqua producit piscium minimi. Sunt qui sui generis esse asseuerent, non autem alterius progeniem: & quòd maiores euadere non possint, hoc argumentum adferunt, quòd omni tempore anni piscari soleant, ferantúrque eiusdem perpetuò magnitudinis in foro, quod tamen falsum esse comperi. Multi enim horum piscium ter, quater, & quinquies eodem anno pariunt, ut Trissa, Trigla, Cyprinus: ac, si quis attentius aduertat, inter eos annumerabit etiam Gobios, Mænas, Cephalos, Sargos, Sparos, & id genus pisces, quos ideo seorsim describere propriis capitibus operæ pretium fuit. De Aphritidibus & Aphiis sic Oppianus ad finem libri primi,
Aphritides imbelle genus non sanguine natæ,Spuma nascuntur, de spuma nomina sumunt: {214} Hos densos cœtus Aphias dixere priores,Engraules etiam perhibent hos nomine dictas:Piscibus expositæ cunctis gratissima præda.