CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Smaris seu Cerus quem Girulum vocant.

1. Litoralis quoque est Smaris, Græcis et Ovidio dicta, squamis paulo quam Mæna latioribus. Lineam a capite ad caudam habet arcuatam. Corpore est pene tereti et minori quam Mæna, sex digitos lon {227} go. Color ex cyaneo hilari in argenteum micat, tergore obscuriore, ventre candidiore. Unicam in dorso pinnam et caudam bifurcam gerit. Pinnas habet in lateribus acutas, sub ventre geminam. Græcos apud Anconam vidi, qui Giros salitos coementes Maridas vulgo vocarent. Est tamen in Smaride peculiaris nota, qua a sui similibus dignosci poterit. Nam cum os aperit, labia exerit, tanquam ex tubo pyxidatim infarcto. Græcos vulgo eosdem pisces vocare Smarides audivi, quos Veneti vulgo Girolos nominant. Tametsi Smaris, Boca, et Mæna diversi pisces sint, simillimasque notas habeant, quibus ab invicem distingui possunt. Boca enim lituris caret, quibus Smaris prædita est. Smaris quoque asperiores fert squamas: lineasque rectas, serie quadam in lateribus dispositas, quales in Mæna cernimus: sed Mæna nullo servato ordine confusas. Vulgus Romanorum Smaridem, Spigarum nominat, ad differentiam Spigolæ, id est, Labracis. Sunt qui non Spigarum, sed Rotonetum dicere malint, affinitate decepti: nam vox illa ei pisci debetur, quem ego Boopem vocavi. Massiliensium vulgus ab antiqua voce Latina aliquantulum deflectens, pro Giris Giarets pronuntiat. Tantam habet Boca cum Smaride affinitatem, ut discriminis palam nihil pene intercedat, quam in capite. Boca enim rostrum habet quasi recisum: Girus vero sive Smaris longiusculum. Cæterum Bocæ corpore sunt rotundiore, unde Rotoneti Romanis vocantur. Girulorum aliud genus est album, et ad Mænas magis accedens: unde vulgus Massiliensium, Jaretos blancos vocare solet. Giruli Cerri seu Mænæ planiores sunt, quam Boopes, quanquam ambo tereti sint corpore. Dioscorides Smaridi proprium caput adscripsit, ejusque multa medicamenta connumerat, quem sequuti Galenus, Paulus et Aetius, eadem fere habent. Smaris colorem non aliter, quam Mæna mutat. {228}
Σμαρὶς Græcis, Marida vulgo Græcorum, Spigaro Romanis, Girolo Venetis, Giaret Massiliensibus.