Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Smaris seu Cerus quem Girulum vocant.
1. Litoralis quoque est Smaris, Græcis & Ouidio dicta, squamis paulò quàm Mæna latioribus. Lineam à capite ad caudam habet arcuatam. Corpore est penè tereti & minori quàm Mæna, sex digitos lon {227} go. Color ex cyaneo hilari in argenteum micat, tergore obscuriore, ventre candidiore. Unicam in dorso pinnam & caudam bifurcam gerit. Pinnas habet in lateribus acutas, sub ventre geminam. Græcos apud Anconam vidi, qui Giros salitos coëmentes Maridas vulgò vocarent. Est tamen in Smaride peculiaris nota, qua à sui similibus dignosci poterit. Nam cùm os aperit, labia exerit, tanquam ex tubo pyxidatim infarcto. Græcos vulgò eosdem pisces vocare Smarides audiui, quos Veneti vulgò Girolos nominant. Tametsi Smaris, Boca, & Mæna diuersi pisces sint, simillimásque notas habeant, quibus ab inuicem distingui possunt. Boca enim lituris caret, quibus Smaris prædita est. Smaris quoque asperiores fert squamas: lineásque rectas, serie quadam in lateribus dispositas, quales in Mæna cernimus: sed Mæna nullo seruato ordine confusas. Vulgus Romanorum Smaridem, Spigarum nominat, ad differentiam Spigolæ, id est, Labracis. Sunt qui non Spigarum, sed Rotonetum dicere malint, affinitate decepti: nam vox illa ei pisci debetur, quem ego Boopem vocaui. Massiliensium vulgus ab antiqua voce Latina aliquantulum deflectens, pro Giris Giarets pronuntiat. Tantam habet Boca cum Smaride affinitatem, ut discriminis palàm nihil penè intercedat, quàm in capite. Boca enim rostrum habet quasi recisum: Girus verò siue Smaris longiusculum. Cæterum Bocæ corpore sunt rotundiore, unde Rotoneti Romanis vocantur. Girulorum aliud genus est album, & ad Mænas magis accedens: unde vulgus Massiliensium, Iaretos blancos vocare solet. Giruli Cerri seu Mænæ planiores sunt, quàm Boopes, quanquam ambo tereti sint corpore. Dioscorides Smaridi proprium caput adscripsit, eiúsque multa medicamenta connumerat, quem sequuti Galenus, Paulus & Aëtius, eadem ferè habent. Smaris colorem non aliter, quàm Mæna mutat. {228}