Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Boces vel Boopes.
1. Boces vel Boopes Massiliensium vulgus Bogas, ut et Romanum vocat: apud quos multum frequentes sunt, Venetiis non item. Duæ hujus piscis cognoscuntur differentiæ: si quidem earum altera minor est, et perpetuo parva, altera paulo major. Boces a Mænis ita distinguere poteris, quod Mænæ {229} videas latiori esse corporis compage, nigriore colore, et utrinque lituram unam habere. Boca perpetuo parva est, et pro sua magnitudine crassiori constat capite, corpore magis tereti. Boces et Mænæ seu Gerres eandem corporis constitutionem, hoc est, pinnas, squamas et capita habent. Boopes nulla litura variantur, sed ambo tereti corpore præditi sunt. Giruli autem seu Smarides magis nigricant, et lituris variegantur. Boces teretiores sunt, Giruli magis plani. Bocum color hilari ac quodammodo aureo fulgore nitet, ut tergora colore ad aurum inclinante micare credas. Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Iulus.
2. Box, ut Athenæo placet, dictus est παρὰ τὴν βοήν. Piscis est parvus, oculos pro corporis ratione grandes habens, adeo ut Aristophanes Bizantinus non βόακα aut βῶκα, sed βόωπα, ab oculorum magnitudine potius appellandum esse dixerit, quasi bovinos haberet oculos. Gregalis est et litoralis piscis, herbosis gaudens. Duos habet in capite calculos, non prorsus rotundos, ut in passeribus, sed oblongos, ut in merlangis. Boces multis modis conditæ carniprivii tempore divenduntur, potissimum Anconæ, more Illyrico, ex gelu consetuatæ, aliæ sale inueteratæ una cum girulis, id est, Smaridibus. Colorem aureum etiam sale conditæ, retinent. {230}