CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Boces vel Boopes.

1. Boces vel Boopes Massiliensium vulgus Bogas, ut & Romanum vocat: apud quos multùm frequentes sunt, Venetiis non item. Duæ huius piscis cognoscuntur differentiæ: si quidem earum altera minor est, & perpetuò parua, altera paulò maior. Boces à Mænis ita distinguere poteris, quòd Mænæ {229} videas latiori esse corporis compage, nigriore colore, & utrinque lituram unam habere. Boca perpetuò parua est, & pro sua magnitudine crassiori constat capite, corpore magis tereti. Boces & Mænæ seu Gerres eandem corporis constitutionem, hoc est, pinnas, squamas & capita habent. Boopes nulla litura variantur, sed ambo tereti corpore præditi sunt. Giruli autem seu Smarides magis nigricant, & lituris variegantur. Boces teretiores sunt, Giruli magis plani. Bocum color hilari ac quodammodo aureo fulgore nitet, ut tergora colore ad aurum inclinante micare credas. Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Iulus.
2. Box, ut Athenæo placet, dictus est παρὰ τὴν βοήν. Piscis est paruus, oculos pro corporis ratione grandes habens, adeò ut Aristophanes Bizantinus non βόακα aut βῶκα, sed βόωπα, ab oculorum magnitudine potius appellandum esse dixerit, quasi bouinos haberet oculos. Gregalis est & litoralis piscis, herbosis gaudens. Duos habet in capite calculos, non prorsus rotundos, ut in passeribus, sed oblongos, ut in merlangis. Boces multis modis conditæ carnipriuii tempore diuenduntur, potissimùm Anconæ, more Illyrico, ex gelu consetuatæ, aliæ sale inueteratæ unà cum girulis, id est, Smaridibus. Colorem aureum etiam sale conditæ, retinent. {230}
Βὼξ vel βόωψ, Græcis: Boga, Romanis & Massiliensibus.