CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Altera Boca Bopgyrus Ovidio dicta.

1. Qui pisciculus litoralis Bogue & Reneau Massiliensibus dicitur, is Genuensibus Ruello vocari solet. Coloris est eiusdem cum Erythrino pisce, dentibus, pinnis ac capite consimilibus, sed reliquo corpore differunt. Nam Box vulgarem bocam refert, eodémque circino tornata esset, nisi magis ad Ery {231} thrinum accederet. Verùm linea quæ corpus Erythrini intersecat, per medium utrinque arcuata est. In hoc autem recta prætenditur, neque Erythrini gibbam habet. Dentes præterea anteriores breues & acutos ostendit, sed tam superiores quàm inferiores molares sunt, ut Sargo, quod etiam Pagro & Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quòd eius branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Nihil vetat quominus eum esse piscem asseramus, quem Ouidius Bopgyrum vocauit, in scopulis viuentem. Massilienses à Boopa & Gyro, id est, Smaride, idem ei nomen indiderunt, ac Bopgyrum, quasi dicas Bocem Smaridem, appellarunt. {232}
Bopgyrus Plinio, Bogue, Reneau, Massiliensibus. {233}