Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Altera Boca Bopgyrus Ovidio dicta.
1. Qui pisciculus litoralis Bogue et Reneau Massiliensibus dicitur, is Genuensibus Ruello vocari solet. Coloris est ejusdem cum Erythrino pisce, dentibus, pinnis ac capite consimilibus, sed reliquo corpore differunt. Nam Box vulgarem bocam refert, eodemque circino tornata esset, nisi magis ad Ery {231} thrinum accederet. Verum linea quæ corpus Erythrini intersecat, per medium utrinque arcuata est. In hoc autem recta prætenditur, neque Erythrini gibbam habet. Dentes præterea anteriores breves et acutos ostendit, sed tam superiores quam inferiores molares sunt, ut Sargo, quod etiam Pagro et Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quod ejus branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Nihil vetat quominus eum esse piscem asseramus, quem Ovidius Bopgyrum vocavit, in scopulis viventem. Massilienses a Boopa et Gyro, id est, Smaride, idem ei nomen indiderunt, ac Bopgyrum, quasi dicas Bocem Smaridem, appellarunt. {232}