CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Gobius aut Gobio marinus niger.

1. Gobiones marini Venetis Goi, Genuensibus Guigiones, Romanis Missori vocantur: quanquam Missoris vox ad plærosque alios pisces transferatur. Incolæ urbis de le specie, & qui Portum Veneris ac Genuam inhabitant Zozeros nominant. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt, cornea tunica, alba, &, ut serpentibus, dura obductos: aduersus aquarum impetum, aut ut sursum facilius (quemadmodum Uranoscopus) cernant: vix excedunt duorum pollicum crassitiem, aut palmi longitudinem. Rarò enim pedales & brachiales euadunt. Cæterùm gobio marinus (de quo hîc tantùm est sermo) etsi lubricus est, tamen squamis integitur hirtis, pinnámque habet unam in tergore, continuam, mollem, & sine aculeis: Branchias utrinque quatuor, latas atque obtusas: ac præter has sub ventre etiam duas, sed ea quæ caudam constituit, rotunda est. Dentes præterea exerit paruos, tenues & subrubros. Porrò gobionum corpus teres est, paucis spinis refertum: color varius: etenim qui gobiones circa algas versantur, ad viridem inclinant, alii ad cinereum colorem accedunt, nonnulli albicant, alii ex fuluo in nigrum degenerant: omnes grandiore sunt capite, & lata ceruice. Ac, quod ad internas eius piscis partes attinet, peritoneum gobionibus foris album est, intus nigerrimum: Hepar dextro lateri magis incumbit, pallidum, de quo fel dependet, veluti ianthinum: intestina multis circumuolutionibus inflectuntur. Stomachus illi est oblongus, pylorus multis apophysibus præditus: vulua undecunque ouis referta. Gobio (inquit Galenus) litoralis est piscis, ex eorum numero qui parui perpetuò permanent. Præstantissimus autem ad voluptatem, coctionem, distributionem, & succi bonitatem est is qui in arenosis litoribus aut saxosis promontoriis viuit. Non autem æquè est iucundus, neque boni succi, neque ad coquendum facilis, qui in fluuiorum ostiis aut stagnis maritimis {234} versatur. Pliura apud Dioscoridem.
Κωϐιὸς, Græcis: Gobio aut Gobius, Latinis: Gau, Venetis: Guigion, vel Zozero, Genuensibus: Gallis, Gouion de mer.