CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Gobius aut Gobio marinus niger.

1. Gobiones marini Venetis Goi, Genuensibus Guigiones, Romanis Missori vocantur: quanquam Missoris vox ad plærosque alios pisces transferatur. Incolæ urbis de le specie, et qui Portum Veneris ac Genuam inhabitant Zozeros nominant. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt, cornea tunica, alba, et, ut serpentibus, dura obductos: adversus aquarum impetum, aut ut sursum facilius (quemadmodum Uranoscopus) cernant: vix excedunt duorum pollicum crassitiem, aut palmi longitudinem. Raro enim pedales et brachiales evadunt. Cæterum gobio marinus (de quo hic tantum est sermo) etsi lubricus est, tamen squamis integitur hirtis, pinnamque habet unam in tergore, continuam, mollem, et sine aculeis: Branchias utrinque quatuor, latas atque obtusas: ac præter has sub ventre etiam duas, sed ea quæ caudam constituit, rotunda est. Dentes præterea exerit parvos, tenues et subrubros. Porro gobionum corpus teres est, paucis spinis refertum: color varius: etenim qui gobiones circa algas versantur, ad viridem inclinant, alii ad cinereum colorem accedunt, nonnulli albicant, alii ex fuluo in nigrum degenerant: omnes grandiore sunt capite, et lata cervice. Ac, quod ad internas ejus piscis partes attinet, peritoneum gobionibus foris album est, intus nigerrimum: Hepar dextro lateri magis incumbit, pallidum, de quo fel dependet, veluti janthinum: intestina multis circumvolutionibus inflectuntur. Stomachus illi est oblongus, pylorus multis apophysibus præditus: vulva undecunque ovis referta. Gobio (inquit Galenus) litoralis est piscis, ex eorum numero qui parvi perpetuo permanent. Præstantissimus autem ad voluptatem, coctionem, distributionem, et succi bonitatem est is qui in arenosis litoribus aut saxosis promontoriis vivit. Non autem æque est jucundus, neque boni succi, neque ad coquendum facilis, qui in fluviorum ostiis aut stagnis maritimis {234} versatur. Pliura apud Dioscoridem.
Κωϐιὸς, Græcis: Gobio aut Gobius, Latinis: Gau, Venetis: Guigion, vel Zozero, Genuensibus: Gallis, Gouion de mer.