CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Gobius albus.

1. Gobius albus qui etiam marinus est, à priore multùm differt. Veneti Paganellum nominant: Icesio magis quàm niger commendatus. Cute integitur scabriore, neque unquam ita adolescit, crassioréque est capite. Ac, quod ad insigne utriusque discrimen attinet, aduertendum est Gobios unicam in tergore pinnam gerere: Paganellos geminam. Præterea ut Paganelli saxatiles sunt: sic magis ad rufum colorem vergunt, teneriorémque habent carnem, ut Diocles prodidit. Gobii (Diphilus ait) Per {235} cis simile præstant alimentum: qui verò ex iis parui sunt & candidi, teneram habent carnem, miniméque virus olent. Gobionem saxatilem κῶθον vocant: De quo plura in fluuiatili dicemus.
Gobio albus, Paganellus Venetis dictus.