Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Gobius albus.
1. Gobius albus qui etiam marinus est, a priore multum differt. Veneti Paganellum nominant: Icesio magis quam niger commendatus. Cute integitur scabriore, neque unquam ita adolescit, crassioreque est capite. Ac, quod ad insigne utriusque discrimen attinet, aduertendum est Gobios unicam in tergore pinnam gerere: Paganellos geminam. Præterea ut Paganelli saxatiles sunt: sic magis ad rufum colorem vergunt, tenerioremque habent carnem, ut Diocles prodidit. Gobii (Diphilus ait) Per {235} cis simile præstant alimentum: qui vero ex iis parvi sunt et candidi, teneram habent carnem, minimeque virus olent. Gobionem saxatilem κῶθον vocant: De quo plura in fluviatili dicemus.
Gobio albus, Paganellus Venetis dictus.