CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Atherina.

1. Atherinam Græcum vulgus, Romanum Latharinuam vocat: quanquam eorum nonnulli cum {236} alio pisce confundant, quem Lauarolum nominant, de quo postea dicetur. Veneti Angoellam, Massilienses Sencle, Genuenses Quennaro appellant. Pisciculus est rarò digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, & quod soli obiectum, ut vitrum transpareat: lineámque ostendit internè obscuram, rectam, à capite ad caudam, à sanguine qui in spina diffunditur, prouenientem. Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam utrinque in lateribus, & geminam alteram sub ventre habet, quæ piscem in partes æquales secat: ac præterea tenuem aliam, & paruam fert in medio tergore pinnulam. Cæterum cor gerit ut semen Oxalidis triquetrum & oblongum, pericardio perbellè inclusum: branchias utrinque quatuor: costas item utrinque decem omni capillamento tenuiores: vertebras adeò exiles, ut vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinæ Uranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, & piscium aliorum præda. Apud multos sunt maximi prouentus, éstque piscis sui generis delicatissimus: cuius apud quosdam quæstuosissima piscatio fieri solet. {237}
Ἀθερίνη Græcis, Atherina Latinis, Latharina Romanis, Angoella Venetis, Quennaro Genuensibus.