CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lavaronus.

1. Alium pisciculum Atherinæ simillimum Romanum vulgus agnoscit, quem Lavaronum vel Lavonum, Massilienses Cabassonum, Genuenses Capassonum, a capitis magnitudine vocant, magnamque habet cum fluviatili Lavareto affinitatem, de quo postea suo loco dicturi sumus. Ejusdem pretii Romæ Lavoroni esse solent cum Atherina: illucque cum Sardinis et Alecis mixtim ferri consueverunt. Grandiore sunt capite quam Atherinæ, magis recurto ac compressiore ad ventrem corpore, et pau {238} lo latiore transparent ut Atherinæ, maximamque habent cum iis affinitatem. Squamis multis integuntur, quæ detectæ argenteum colorem præ se ferre videntur. Duas in tergore gerunt pinnulas, utrinque ad latera unam. Dentibus carent ut harengus: cor exiguum, oblongum, triquetrum habent: Hepar pallidum, cui stomachus subest, pisciculis et caridibus parvis nonnunquam refertus: intestina ad anum tribus circumvolutionibus reflectuntur: Fel ob ejus exiguitatem conspicuum non habet: spinas quoque fert nullas: Carnem albissimam et levissimam: calculos duos in capite gerit, Sesamo minores: Squamas paulo quam Atherina latiores et numerosiores. Proinde cumberula Romæ frequens edi soleat, et vulgo Lavarona dicatur: ac circa hanc frequens pisciculus, de quo hic sermo est, reperiri soleat: merito Lavaronum ab herbæ sibi peculiaris nomine dixerunt: alioqui nullum occurrit mihi nomen antiquum quo ego hunc piscem exprimere possim.