Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lavaronus.
1. Alium pisciculum Atherinæ simillimum Romanum vulgus agnoscit, quem Lauaronum vel Lauonum, Massilienses Cabassonum, Genuenses Capassonum, à capitis magnitudine vocant, magnámque habet cum fluuiatili Lauareto affinitatem, de quo postea suo loco dicturi sumus. Eiusdem pretii Romæ Lauoroni esse solent cum Atherina: illúcque cum Sardinis & Alecis mixtim ferri consueuerunt. Grandiore sunt capite quàm Atherinæ, magis recurto ac compressiore ad ventrem corpore, & pau {238} lò latiore transparent ut Atherinæ, maximámque habent cum iis affinitatem. Squamis multis integuntur, quæ detectæ argenteum colorem præ se ferre videntur. Duas in tergore gerunt pinnulas, utrinque ad latera unam. Dentibus carent ut harengus: cor exiguum, oblongum, triquetrum habent: Hepar pallidum, cui stomachus subest, pisciculis & caridibus paruis nonnunquam refertus: intestina ad anum tribus circumuolutionibus reflectuntur: Fel ob eius exiguitatem conspicuum non habet: spinas quoque fert nullas: Carnem albissimam & leuissimam: calculos duos in capite gerit, Sesamo minores: Squamas paulò quàm Atherina latiores & numerosiores. Proinde cumberula Romæ frequens edi soleat, & vulgo Lauarona dicatur: ac circa hanc frequens pisciculus, de quo hîc sermo est, reperiri soleat: merito Lauaronum ab herbæ sibi peculiaris nomine dixerunt: alioqui nullum occurrit mihi nomen antiquum quo ego hunc piscem exprimere possim.