Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Membrada Aphia.
1. Massiliensium vulgus Membradas Meletas vocat: Rothomagenses, et qui in litore Oceani (ubi Sequana in mare ingreditur) obversantur, appellant Un Crado, Genuensium vulgus Arachia. Membradam autem nihil aliud esse quam Chrissæ fœturam, ab authoribus traditum est, unaque cum spinis edi solere. Hos pisces ad litora Mediterranei maris incolæ sale condiunt et adservant: in Oceani autem litore, piscationi inserviunt, vile vescentibus edulium Membrades et Trichides, Archestrati, Engrauli, Encrasilochi, et (ut ait Ælianus) Zycostomi, pisciumque id genus cæteri, quibus una cum spinis vescimur, flatuosum atque humidum præstant alimentum.