CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Membrada Aphia.

1. Massiliensium vulgus Membradas Meletas vocat: Rothomagenses, & qui in litore Oceani (ubi Sequana in mare ingreditur) obuersantur, appellant Un Crado, Genuensium vulgus Arachia. Membradam autem nihil aliud esse quàm Chrissæ fœturam, ab authoribus traditum est, unáque cum spinis edi solere. Hos pisces ad litora Mediterranei maris incolæ sale condiunt & adseruant: in Oceani autem litore, piscationi inseruiunt, vile vescentibus edulium Membrades & Trichides, Archestrati, Engrauli, Encrasilochi, & (ut ait Ælianus) Zycostomi, pisciúmque id genus cæteri, quibus unà cum spinis vescimur, flatuosum atque humidum præstant alimentum.