CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cobitis, Epsetus, et Triglites, Aphiæ.

1. Qui Venetis in piscaria diuenduntur pisciculi, quos vulgus Marsionos vocat, hi sanè sunt Græcorum Cobites & Epseti: sic enim Dorion huiusmodi litorales pisciculos nominauit, quos omnes ex Atherinis pisciculis procreari censet, qui in fossulis relinquuntur, Nilo recedente. Ego verò à Gobiis nasci putauerim, & vulgo nostro vocari Menuise. Terentius minutos pisciculos nominauit.
2. Trigliten quoque Dorion vocauit pisciculum omni anni tempore ferè apparentem. Siquidem quum Trigla ter anno pariat, TriglitesAphiæ genus semper apparere potest. Hi sunt pisciculi Aphri {215} tides, quos Genuenses Rossetos nominant. Nam qui pisciculus Icesio Cibotis dicitur, is est quem etiam Ligures bianchetum ab albo colore vocant. Sunt enim (inquit Icesius) in Aphiarum genere quidam albi & admodum tenues ac spumei, quos Cibotides nonnulli appellant.