Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cobitis, Epsetus, et Triglites, Aphiæ.
1. Qui Venetis in piscaria divenduntur pisciculi, quos vulgus Marsionos vocat, hi sane sunt Græcorum Cobites et Epseti: sic enim Dorion hujusmodi litorales pisciculos nominavit, quos omnes ex Atherinis pisciculis procreari censet, qui in fossulis relinquuntur, Nilo recedente. Ego vero a Gobiis nasci putaverim, et vulgo nostro vocari Menuise. Terentius minutos pisciculos nominavit.
2. Trigliten quoque Dorion vocavit pisciculum omni anni tempore fere apparentem. Siquidem quum Trigla ter anno pariat, TriglitesAphiæ genus semper apparere potest. Hi sunt pisciculi Aphri {215} tides, quos Genuenses Rossetos nominant. Nam qui pisciculus Icesio Cibotis dicitur, is est quem etiam Ligures bianchetum ab albo colore vocant. Sunt enim (inquit Icesius) in Aphiarum genere quidam albi et admodum tenues ac spumei, quos Cibotides nonnulli appellant.