CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aphiarum reliquæ species.

1. Pisciculorum minimorum (inquit Oribasius) genera quædam sale asservantur, quæ una cum acrioribus oleribus eduntur. Horum alia vocantur κορακίδια, alia βωρίδια, alia κόλλια, alia τυφληνίδια, omnia stomacho infesta, aluum citant, nec facile concoquuntur. Proinde Aphiæ omnes, grandiori capite constant, oculos habent elatos et nigros, unde ex Apollodoro proditum est, meretriculas quasdam Aphias fuisse cognominatas, quasi Apuas: quod minutulæ forent albæque, atque oculis grandioribus: Alioqui Apuas (authore Chrysippo) Athenis ob affluentiam nimiam dictitabant esse mendicorum opsonium.