CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aphiarum reliquæ species.

1. Pisciculorum minimorum (inquit Oribasius) genera quædam sale asseruantur, quæ unà cum acrioribus oleribus eduntur. Horum alia vocantur κορακίδια, alia βωρίδια, alia κόλλια, alia τυφληνίδια, omnia stomacho infesta, aluum citant, nec facilè concoquuntur. Proinde Aphiæ omnes, grandiori capite constant, oculos habent elatos & nigros, unde ex Apollodoro proditum est, meretriculas quasdam Aphias fuisse cognominatas, quasi Apuas: quòd minutulæ forent albǽque, atque oculis grandioribus: Alioqui Apuas (authore Chrysippo) Athenis ob affluentiam nimiam dictitabant esse mendicorum opsonium.