CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Draco marinus.

1. Litoralis est marinus Draco, a jam descripto serpente longe diversus, omni mari familiaris. Gallis Viva aut Vivio dictus, quod præter aliorum piscium naturam, captus diu extra aquam vivat, Angli Viver nominant. Massilienses Plinianam vocem sequuti, Une Areigne, quasi Araneum dicere maluerint: Genuenses Traginam nomine a Dracena corrupto vocaverunt. Pelagius etiam est piscis æque ac litoralis. Demissis in profundum lineis setis, multus capitur inter insulas Ægæi maris. Sed hoc piscatores diligenter observant, ne captum draconem manu contrectent: ejusque caput lapide conterunt: {216} deinde hamum ab ore auferunt. Draco enim si nudus contingatur, aculeo venenato totam manum perimit, nisi promptissime occurratur: febrem ac delirium protinus excitans, ac totum brachium inflammans. Cujus adhuc viventis punctura formidabilior est, quam demortui. Nam etiam a demortuis inflictum vulnus multum nocet. Aiunt autem ad id, remedium esse, si ab eodem aculeo iterum atque iterum vulnus pungas. Oblongus est piscis, forma pugionis modo compressa: unde a quibusdam Gallice Poignastre vocatur. Non habet squamas, aut saltem exiliores quam sint terrestrium: dentibus est brevibus, crebris et tenuissimis: os ut Draco serpens dentibus communitum habet. Oculis grandibus præditus est, branchiis utrinque quatuor simplicissimis, et pinnis ut Callionymus vel Exocetus. Duas fert in tergore pinnas, quarum anterior capiti vicina nigra est, quaternis horrens aculeis. Ea autem pinna quæ subsequitur, longior apparet, et per dorsum porrigitur ad caudam, quam valde latam habet, nec adeo bifurcam. Inferior pinna usque ad anum excurrit. In spineo exteriori tegmine utrinque ad branchias aculeum habet ad caudam spectantem, translucidum osseum longum. Obliquas in tergore ostendit maculas, multorum quidem colorum, sed fuluæ reliquas vincunt. Cor illi rubrum est, seminis cicerculæ figura: hepatis lobi duo, quorum major in sinistrum tendit, cui subest folliculus fellis. Lien a fundo stomachi dependet subnigrum. Stomachus sursum reflectitur, ex cujus pyloro sex apophyses prodeunt, quibus intestina in orbem obvolvuntur, atque alia tanquam in alia ita reflectuntur, ut longitudinis nihil sit in recto. Vulvam autem habet bicornem, parvam. De hoc Dracone sic Oppianus,
Cantibus et bibula mulli pascuntur arena,Auratæ fuluæ splendoris nomine dictæ,Et Symii et glauci et densato dente Dracones. {217}
Δράκων, Græcis: Araneus et Draco, Latinis: Viva, Gallis et Anglis: Stragma, Venetis: Genuensibus, Traigne: Massiliensibus, Poignastre.