CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Draco marinus.

1. Litoralis est marinus Draco, à iam descripto serpente longè diuersus, omni mari familiaris. Gallis Viua aut Viuio dictus, quòd præter aliorum piscium naturam, captus diu extra aquam viuat, Angli Viuer nominant. Massilienses Plinianam vocem sequuti, Une Areigne, quasi Araneum dicere maluerint: Genuenses Traginam nomine à Dracena corrupto vocauerunt. Pelagius etiam est piscis æquè ac litoralis. Demissis in profundum lineis setis, multus capitur inter insulas Ægæi maris. Sed hoc piscatores diligenter obseruant, ne captum draconem manu contrectent: eiúsque caput lapide conterunt: {216} deinde hamum ab ore auferunt. Draco enim si nudus contingatur, aculeo venenato totam manum perimit, nisi promptissimè occurratur: febrem ac delirium protinus excitans, ac totum brachium inflammans. Cuius adhuc viuentis punctura formidabilior est, quàm demortui. Nam etiam à demortuis inflictum vulnus multùm nocet. Aiunt autem ad id, remedium esse, si ab eodem aculeo iterum atque iterum vulnus pungas. Oblongus est piscis, forma pugionis modo compressa: unde à quibusdam Gallicè Poignastre vocatur. Non habet squamas, aut saltem exiliores quàm sint terrestrium: dentibus est breuibus, crebris & tenuissimis: os ut Draco serpens dentibus communitum habet. Oculis grandibus præditus est, branchiis utrinque quatuor simplicissimis, & pinnis ut Callionymus vel Exocetus. Duas fert in tergore pinnas, quarum anterior capiti vicina nigra est, quaternis horrens aculeis. Ea autem pinna quæ subsequitur, longior apparet, & per dorsum porrigitur ad caudam, quam valde latam habet, nec adeò bifurcam. Inferior pinna usque ad anum excurrit. In spineo exteriori tegmine utrinque ad branchias aculeum habet ad caudam spectantem, translucidum osseum longum. Obliquas in tergore ostendit maculas, multorum quidem colorum, sed fuluæ reliquas vincunt. Cor illi rubrum est, seminis cicerculæ figura: hepatis lobi duo, quorum maior in sinistrum tendit, cui subest folliculus fellis. Lien à fundo stomachi dependet subnigrum. Stomachus sursum reflectitur, ex cuius pyloro sex apophyses prodeunt, quibus intestina in orbem obuoluuntur, atque alia tanquam in alia ita reflectuntur, ut longitudinis nihil sit in recto. Vuluam autem habet bicornem, paruam. De hoc Dracone sic Oppianus,
Cantibus & bibula mulli pascuntur arena,Auratæ fuluæ splendoris nomine dictæ,Et Symii & glauci & densato dente Dracones. {217}
Δράκων, Græcis: Araneus & Draco, Latinis: Viua, Gallis & Anglis: Stragma, Venetis: Genuensibus, Traigne: Massiliensibus, Poignastre.