Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Callionymus, sive Uranoscopus.
1. Vulgaris est Callionymus piscis, Aristoteli inter litorales adscriptus, multis nominibus pro variis nationibus appellatus: Græcis enim à nominis pulchritudine Callionymus, & ab oculorum situ qui cælum suspiciunt, Uranoscopus dictus est. Romani Missorem vocant. Genuenses Un Prete vel Preue, Veneti Bec in cauo: Massilienses Rascassa bianca, quasi album Scorpionem dicerent. Aliud vulgus voce obscœna Tapecon nominat. Aliis etiam Responsadoux dicitur, OppianusHemerocitam vocauit, {218}
Stultitia excellit cunctis ferus Hemerocita:Est pecus ignauum, capitis cui vertice summoSunt inuersa supra radiantia lumina rictus:Est inter medios oculos, lucésque profundoConterit in somno solidas prostratus arena.
2. Adeò viuax est piscis, ut si hunc internis omnibus priuaueris, nihilominus moueatur. Pinnas molles atque obtusas habet, translucidas duas in tergore, quarum ea, quæ capiti vicina est, vespertilionis alæ similis esse videtur. Est enim nigra velut in Scorpione marino & Dracone. Pinnam caudæ latam habet, ceruicem quasi compressam, in cuius superficie parui oculi positi sunt, atque interstitium, id quod est inter oculos, concauum apparet, nec alium reperias quem magis Silonem iudices. Siquidem is non, ut alii pisces, os antè gerit, sed valde supra caput habet, unde Veneti supradictum nomen ei indiderunt. Inferiorem maxillam ita sursum retractam habet, ut inter oculos iuncta esse appareat. Oris hiatus, quum id expandit, tam grandis est, ut velut in ipsa ceruice infarctum tubulum habere videatur. Ambæ spinæ exteriores branchiæ, utrinque ad caudam spectantes, aculeo in extremis præmunitæ inueniuntur. Squamis caret: Cinereus totus in tergore conspicitur, supinus verò candicat. Branchias utrinque quaternas habet. Cor pericardio inclusum, erui magnitudine. Voracissimus est, quapropter stomacho est amplissimo, villis omnis generis prædito ac bene confirmato. Hepate vero pallido, stomacho incumbenti, cuius pars maior sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lachrymæ rotunda sub dextro hepatis lobo conspicitur, nucis auellanæ magnitudine: humorémque continet oleosum, ad ocularia medicamenta accommodatum. Porrò lienem habet lentis magnitudine, planum & orbicularem, rubrum, stomachi parti sinistræ incumbentem: Apophyses multas in pyloro, intestina nodis intersepta, quæ propriis nominibus distingui possunt, {219} ter tantùm circumflexa, antequam ad rectum perueniant. Firmum habet Œsophagum, ut etiam pisciculos aristis tergoris bene munitos deuoret: cuiusmodi sunt parui Scorpiones ac Dracones: proinde ieiunus piscis contrahitur, satur dilatatur. Vuluam bicornem habet ouis plerunque refertam: secundùm spinam usque ad septum protensam: Carnem, qualis est Draconis marini. Etsi autem Romani Missorem vocent hunc piscem, Missoris tamen vox ad eum pisciculum etiam pertinet, quem nos Chabotum, Itali Botulum vocant: is enim Callionymo quodammodo respondet. Cæterùm Gallica huius appellatio alteri etiam conuenit, quem nonnulli Halesurion vocauerunt, de quo in Genitali marino suo loco disseremus.
Callionymus & Uranoscopus, Græcis: Messor, Romanis: Preue vel Prete Genuensibus: Bec in cauo, Venetis: Responsoux, Rascassa bianca & Tappecon, Massiliensibus. {220}