Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Callionymus, sive Uranoscopus.
1. Vulgaris est Callionymus piscis, Aristoteli inter litorales adscriptus, multis nominibus pro variis nationibus appellatus: Græcis enim a nominis pulchritudine Callionymus, et ab oculorum situ qui cælum suspiciunt, Uranoscopus dictus est. Romani Missorem vocant. Genuenses Un Prete vel Preve, Veneti Bec in cavo: Massilienses Rascassa bianca, quasi album Scorpionem dicerent. Aliud vulgus voce obscœna Tapecon nominat. Aliis etiam Responsadoux dicitur, OppianusHemerocitam vocavit, {218}
Stultitia excellit cunctis ferus Hemerocita:Est pecus ignavum, capitis cui vertice summoSunt inversa supra radiantia lumina rictus:Est inter medios oculos, lucesque profundoConterit in somno solidas prostratus arena.
2. Adeo vivax est piscis, ut si hunc internis omnibus privaveris, nihilominus moveatur. Pinnas molles atque obtusas habet, translucidas duas in tergore, quarum ea, quæ capiti vicina est, vespertilionis alæ similis esse videtur. Est enim nigra velut in Scorpione marino et Dracone. Pinnam caudæ latam habet, cervicem quasi compressam, in cujus superficie parvi oculi positi sunt, atque interstitium, id quod est inter oculos, concavum apparet, nec alium reperias quem magis Silonem judices. Siquidem is non, ut alii pisces, os ante gerit, sed valde supra caput habet, unde Veneti supradictum nomen ei indiderunt. Inferiorem maxillam ita sursum retractam habet, ut inter oculos juncta esse appareat. Oris hiatus, quum id expandit, tam grandis est, ut velut in ipsa cervice infarctum tubulum habere videatur. Ambæ spinæ exteriores branchiæ, utrinque ad caudam spectantes, aculeo in extremis præmunitæ inueniuntur. Squamis caret: Cinereus totus in tergore conspicitur, supinus vero candicat. Branchias utrinque quaternas habet. Cor pericardio inclusum, ervi magnitudine. Voracissimus est, quapropter stomacho est amplissimo, villis omnis generis prædito ac bene confirmato. Hepate vero pallido, stomacho incumbenti, cujus pars major sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lachrymæ rotunda sub dextro hepatis lobo conspicitur, nucis avellanæ magnitudine: humoremque continet oleosum, ad ocularia medicamenta accommodatum. Porro lienem habet lentis magnitudine, planum et orbicularem, rubrum, stomachi parti sinistræ incumbentem: Apophyses multas in pyloro, intestina nodis intersepta, quæ propriis nominibus distingui possunt, {219} ter tantum circumflexa, antequam ad rectum perueniant. Firmum habet Œsophagum, ut etiam pisciculos aristis tergoris bene munitos deuoret: cujusmodi sunt parvi Scorpiones ac Dracones: proinde jejunus piscis contrahitur, satur dilatatur. Vulvam bicornem habet ovis plerunque refertam: secundum spinam usque ad septum protensam: Carnem, qualis est Draconis marini. Etsi autem Romani Missorem vocent hunc piscem, Missoris tamen vox ad eum pisciculum etiam pertinet, quem nos Chabotum, Itali Botulum vocant: is enim Callionymo quodammodo respondet. Cæterum Gallica hujus appellatio alteri etiam conuenit, quem nonnulli Halesurion vocaverunt, de quo in Genitali marino suo loco disseremus.
Callionymus et Uranoscopus, Græcis: Messor, Romanis: Preve vel Prete Genuensibus: Bec in cavo, Venetis: Responsoux, Rascassa bianca et Tappecon, Massiliensibus. {220}