CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Blennus, vel Cæpola.

1. Blennum ab ignavia dictum puto. Corcyrenses et Zacynthii Cæpolam a cepæ similitudine vocant. Est autem ea magnitudine, quæ parvam Scorpenam non excedat. Grandi capite, spiculis vallato, turgido ventre, rarius quam alii pisces sagenis capi consuevit. Scorpenam colore refert, atque ita flavus est ut cæpa. Duas pinnas ad dorsum habet: latam præterea utrinque unam ad latera, et sub ventre geminam. Magnos exerit oculos et nigros. Ore est maximo ac deformi ut Scorpius. Superius labrum ipsi capiti, veluti tubus quidam, infixum est. Dentes ei usqueadeo tenues sunt, ut ejus maxilla potius exasperata, quam denticulata esse videatur. Squamis integitur levi contactu decidentibus. Voracissimus est ut Callionymus. Linguam habet albam ac conspicuam: Squillis, Apuis et pisciculis vescitur, quos latens in algis captat. Cor habet laxum, hepar album. Tota hujus pisciculi moles quadrantalem non excedit longitudinem. Crassitudo ejus (ut cæpa) mediocris esse consuevit. Hunc nisi multo sale condieris, nullius erit saporis: quamobrem Græcorum pauperiorum cibus esse solet. Corio contegitur ut Callionymus, Coccyx et Miluus. Quosdam audivi qui hunc Boacam perperam vocarent. Blennorum cinis (inquit Plinius) cum Ruta, vesicæ vitia et calculos sanat, quum de diæta cardiacis observanda loquitur: bulbi cujusdam piscis litoralis meminit, qui fortassis ad Cæpolam accedit. Oppianus,
Smarides Blenni cum Scaris Boces utrique. {221}
Βλεννὸς, Græcis: Cæpola vulgo Græcorum. {222}