Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Blennus, vel Cæpola.
1. Blennum ab ignauia dictum puto. Corcyrenses & Zacynthii Cæpolam à cepæ similitudine vocant. Est autem ea magnitudine, quæ paruam Scorpenam non excedat. Grandi capite, spiculis vallato, turgido ventre, rarius quàm alii pisces sagenis capi consueuit. Scorpenam colore refert, atque ita flauus est ut cæpa. Duas pinnas ad dorsum habet: latam præterea utrinque unam ad latera, & sub ventre geminam. Magnos exerit oculos & nigros. Ore est maximo ac deformi ut Scorpius. Superius labrum ipsi capiti, veluti tubus quidam, infixum est. Dentes ei usqueadeò tenues sunt, ut eius maxilla potius exasperata, quàm denticulata esse videatur. Squamis integitur leui contactu decidentibus. Voracissimus est ut Callionymus. Linguam habet albam ac conspicuam: Squillis, Apuis & pisciculis vescitur, quos latens in algis captat. Cor habet laxum, hepar album. Tota huius pisciculi moles quadrantalem non excedit longitudinem. Crassitudo eius (ut cæpa) mediocris esse consueuit. Hunc nisi multo sale condieris, nullius erit saporis: quamobrem Græcorum pauperiorum cibus esse solet. Corio contegitur ut Callionymus, Coccyx & Miluus. Quosdam audiui qui hunc Boacam perperàm vocarent. Blennorum cinis (inquit Plinius) cum Ruta, vesicæ vitia & calculos sanat, quum de diæta cardiacis obseruanda loquitur: bulbi cuiusdam piscis litoralis meminit, qui fortassis ad Cæpolam accedit. Oppianus,
Smarides Blenni cum Scaris Boces utrique. {221}