Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Exocetus, sive Adonis.
1. Exocetum ab ἔξω καὶ κοίτη quidam (nescio quàm commodè ac propriè) dictum esse putant, quòd in siccum exeat. Vulgus Constantinopolitanum Clinon vocat. Genuenses Una Bauecqua: Massilienses Un Gabot vel Gauot. Romani cum aliis minutis piscibus confundunt, modò Ceruam, modò Missorem appellantes. Frequentissimus est Oceano, neque quispiam est qui indigenis Oceani congrorum piscationi magis faueat quàm Exocetus. Nam quum urticis plurimum delectetur, atque urticæ circa litora inter cautes hæreant, ille mari profundius mergi recusat. Quamobrem recedente mari sub petris & foraminibus aqua refertis contineri mauult. Agricolæ autem loca saxosa adeuntes, antequam æstus reciprocetur, lapides dimouent, ut inter scopulos, in quibus delitescunt, Adonides captent, & hamos quos chordis alligant, inescent, quibus ita ad cautem ligatis aduentantes cum æstu Congros ac Galeos illuc capere possint. Exoceti sub lapidibus vel in cauis cautium quiescentes, in rupibus Bononiæ penè innumeri reperiuntur: quos si quispiam manu imprudens attrectauerit, sentiet horum dentibus magnam feriendi vim inesse. Indigenæ Comasci vulpem vocant, Una Folpe pronuntiantes. Exocetus species habet plures, quarum una cristata est, Massiliæ frequens, primo aspectu aliquatenus Gobium referens: cute enim glabra obducitur. Firmos dentes ut Scarus habet. Colore est subrufo ut Scorpæna, multis aliis coloribus confuso. Totus piscis (ut Anguilla) lubricus est, & sine aliqua squama ac spina, præterquam Spondylorum. Hinc vulgus Græciæ Glinos nominauit. Non excedit crassitudinem quam pollex & Index amplecti possint. Continuam habet tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti à pellis laxitate procedit. Cæterùm laterum pinnæ reliquorum piscium formam non seruant: nam hæ veluti inuersæ conspiciuntur. Pinnas, quæ illi sub ventre sunt, {223} duobus tantùm cirrhis radiatas habet: Dentes ordine dispositos, Sparo frequentiores & numerosiores, maxillis firmiter insertos. Interanea ad Scarum accedunt. Cristati porrò Exoceti caput ad Chamæleonem accedit, in cuius cacumine pinnam videas Galli cristam prorsus referentem. Caudæ pinnam & laterum rotundam habet, duas præterea sub sterno: alteram in tergore, continuam, admodum latam, quemadmodum & ea quæ illi sub cauda est. Dentibus anterioribus acutissimis præditus est, quales sunt canini nostri. Cute integitur laxa, multis coloribus, ut draco, variegata, ut primo aspectu Draconem esse iudices. Viuax supramodum esse comperitur: triduum enim vel quatriduum absque aqua viuit. Chamas quoque conficit & conchylia, atque interdum urticas pascitur. Branchias tectas habet, & paruo foramine peruias: sed & detectæ utrinque quatuor numerantur.
2. Tertium Exoceti genus, etsi Byzantinis piscatoribus non alio quàm Glini nomine pernoscatur, ac nonnullis Chelidonius appelletur: tamen à Glino ac cristato Exoceto hoc differt, quòd rarò sex digitorum longitudinem, & duorum pollicum crassitudinem excedat. Squamis caret: lituras per tergus melinas, cyaneas ac fuluas habet, & continuam tergoris pinnam, mollem: caudæ autem latam, uti & laterum, omnes varii coloris. Branchias contectas ut Muræna, quam notam quum ego semel piscatoribus ostendissem, id eos coegit proferre aliud quiddam à Glino esse. Spinea branchia exterior, ut in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quòd quilibet aculeus duobus serratis denticulis sursum repandis & aduncis fulcitur. Caput multis coloribus polymitum habet, os grande, inferiorem maxillam latam & planam, dentes Glino priori aliquantum minores. Is dum scinditur, branchias non ostendit integras, sed rudimenta coloris paulò magis rubri, quàm in Muræna. Oppianus,
Est inter scopulos ponti, quos abluit undaPiscis ab Actæis quondam cantatus Adonis. {224} Multi Exocetum dicunt, quòd prosilit undisIn littus sicca ponens tellure cubile.