CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Exocetus, sive Adonis.

1. Exocetum ab ἔξω καὶ κοίτη quidam (nescio quam commode ac proprie) dictum esse putant, quod in siccum exeat. Vulgus Constantinopolitanum Clinon vocat. Genuenses Una Bavecqua: Massilienses Un Gabot vel Gavot. Romani cum aliis minutis piscibus confundunt, modo Ceruam, modo Missorem appellantes. Frequentissimus est Oceano, neque quispiam est qui indigenis Oceani congrorum piscationi magis faveat quam Exocetus. Nam quum urticis plurimum delectetur, atque urticæ circa litora inter cautes hæreant, ille mari profundius mergi recusat. Quamobrem recedente mari sub petris et foraminibus aqua refertis contineri mavult. Agricolæ autem loca saxosa adeuntes, antequam æstus reciprocetur, lapides dimovent, ut inter scopulos, in quibus delitescunt, Adonides captent, et hamos quos chordis alligant, inescent, quibus ita ad cautem ligatis aduentantes cum æstu Congros ac Galeos illuc capere possint. Exoceti sub lapidibus vel in cavis cautium quiescentes, in rupibus Bononiæ pene innumeri reperiuntur: quos si quispiam manu imprudens attrectaverit, sentiet horum dentibus magnam feriendi vim inesse. Indigenæ Comasci vulpem vocant, Una Folpe pronuntiantes. Exocetus species habet plures, quarum una cristata est, Massiliæ frequens, primo aspectu aliquatenus Gobium referens: cute enim glabra obducitur. Firmos dentes ut Scarus habet. Colore est subrufo ut Scorpæna, multis aliis coloribus confuso. Totus piscis (ut Anguilla) lubricus est, et sine aliqua squama ac spina, præterquam Spondylorum. Hinc vulgus Græciæ Glinos nominavit. Non excedit crassitudinem quam pollex et Index amplecti possint. Continuam habet tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti a pellis laxitate procedit. Cæterum laterum pinnæ reliquorum piscium formam non servant: nam hæ veluti inversæ conspiciuntur. Pinnas, quæ illi sub ventre sunt, {223} duobus tantum cirrhis radiatas habet: Dentes ordine dispositos, Sparo frequentiores et numerosiores, maxillis firmiter insertos. Interanea ad Scarum accedunt. Cristati porro Exoceti caput ad Chamæleonem accedit, in cujus cacumine pinnam videas Galli cristam prorsus referentem. Caudæ pinnam et laterum rotundam habet, duas præterea sub sterno: alteram in tergore, continuam, admodum latam, quemadmodum et ea quæ illi sub cauda est. Dentibus anterioribus acutissimis præditus est, quales sunt canini nostri. Cute integitur laxa, multis coloribus, ut draco, variegata, ut primo aspectu Draconem esse judices. Vivax supramodum esse comperitur: triduum enim vel quatriduum absque aqua vivit. Chamas quoque conficit et conchylia, atque interdum urticas pascitur. Branchias tectas habet, et parvo foramine pervias: sed et detectæ utrinque quatuor numerantur.
2. Tertium Exoceti genus, etsi Byzantinis piscatoribus non alio quam Glini nomine pernoscatur, ac nonnullis Chelidonius appelletur: tamen a Glino ac cristato Exoceto hoc differt, quod raro sex digitorum longitudinem, et duorum pollicum crassitudinem excedat. Squamis caret: lituras per tergus melinas, cyaneas ac fulvas habet, et continuam tergoris pinnam, mollem: caudæ autem latam, uti et laterum, omnes varii coloris. Branchias contectas ut Muræna, quam notam quum ego semel piscatoribus ostendissem, id eos coegit proferre aliud quiddam a Glino esse. Spinea branchia exterior, ut in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quod quilibet aculeus duobus serratis denticulis sursum repandis et aduncis fulcitur. Caput multis coloribus polymitum habet, os grande, inferiorem maxillam latam et planam, dentes Glino priori aliquantum minores. Is dum scinditur, branchias non ostendit integras, sed rudimenta coloris paulo magis rubri, quam in Muræna. Oppianus,
Est inter scopulos ponti, quos abluit undaPiscis ab Actæis quondam cantatus Adonis. {224} Multi Exocetum dicunt, quod prosilit undisIn littus sicca ponens tellure cubile.
Ἀδώνις, vel Ἐξώκοιτον, Græcis: Exocetus, Latinis: Baveca, Genuensibus: Volpe vel Folpe, Comasci indigenis: Gavot, Massiliensibus: Glinon, Constantinopolitanis: Missor, Romanis, sed falso. {225}