CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mæna.

1. Herbosis litoribus gaudent Mænæ, quæ & Μαινίδες Græcis dictæ sunt, gregales quidem, & rarò (quod sciam) in Oceano capi consuetæ: Massilienses Mendolas, Veneti Menolas vocant. Lituris utrinque notantur, Smaridibus, Boopis & Giris persimiles, nisi paulò latiores ac breuiores cernerentur, & squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breuioríque essent capite. Lineam in lateribus rectam habent, quæ in Smaride arcuata est, rarissiméque palmum excedens. Porrò Mænarum in colore differentias obseruaui duas: aliæ enim luteo, aliæ lituris cyaneis aut asureis conspersæ sunt. Pinnæ tergoris, laterum, & caudæ transparent, & maculatæ sunt: quæ verò dorso incumbit, ea duodecim aculeis riget, posterior obtusa est. Os si Mæna clausum contineat, minimum quidem apparet: sed dum hiat, rictum magnum ostendit: cuius superius labrum tubi in modum, ut in harengo infractum est. Oculos habet rotundos, quorum iris subruber est. Maxillæ asperitatem quandam dentium vice præ se ferunt. Mæna si desquametur, albissima atque argentea spectabitur, sed tergus liuore quodam sub oculis in purpureum gemmante depingitur. Eius hepar fungosum ex lacteo pallescit: sub cuius lobo dextro fel luteum oblongo vasculo includitur. Splen illi est in sinistro latere nigrum, stomachus oblongus. Omnium piscium fœcundissima, post brumam parit, quo tempore melior esse solet. Forma rotundior fœminæ, porrectior & latior mari. Ouidius,
Fœcundúmque genus Mænæ. {226}
Μαῖνα aut Μαινὶς, Græcis: Mæna, Latinis: Mendola, Massiliensibus: Menola, Venetis.