Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mæna.
1. Herbosis litoribus gaudent Mænæ, quæ et Μαινίδες Græcis dictæ sunt, gregales quidem, et raro (quod sciam) in Oceano capi consuetæ: Massilienses Mendolas, Veneti Menolas vocant. Lituris utrinque notantur, Smaridibus, Boopis et Giris persimiles, nisi paulo latiores ac breviores cernerentur, et squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breviorique essent capite. Lineam in lateribus rectam habent, quæ in Smaride arcuata est, rarissimeque palmum excedens. Porro Mænarum in colore differentias observavi duas: aliæ enim luteo, aliæ lituris cyaneis aut asureis conspersæ sunt. Pinnæ tergoris, laterum, et caudæ transparent, et maculatæ sunt: quæ vero dorso incumbit, ea duodecim aculeis riget, posterior obtusa est. Os si Mæna clausum contineat, minimum quidem apparet: sed dum hiat, rictum magnum ostendit: cujus superius labrum tubi in modum, ut in harengo infractum est. Oculos habet rotundos, quorum iris subruber est. Maxillæ asperitatem quandam dentium vice præ se ferunt. Mæna si desquametur, albissima atque argentea spectabitur, sed tergus livore quodam sub oculis in purpureum gemmante depingitur. Ejus hepar fungosum ex lacteo pallescit: sub cujus lobo dextro fel luteum oblongo vasculo includitur. Splen illi est in sinistro latere nigrum, stomachus oblongus. Omnium piscium fœcundissima, post brumam parit, quo tempore melior esse solet. Forma rotundior fœminæ, porrectior et latior mari. Ouidius,
Fœcundumque genus Mænæ. {226}